Non est nisi ut breviter exponam quid dicat, scilicet quoniam scientia quae in hoc capitulo continetur utilis est ad dignoscendum vires astrorum. Nam cum astra simplices obtinuerint qualitates id est, non contrariis mistas, ut calida et humida in calidis et humidis, frigida et humida in frigidis et humidis, maximos effectus faciunt. Nam et cicuta quae frigida et humida est, in umbrosis locis nata, et frigidis atque humidis validior est, in suo genere et celerius interficit. Coniuncta vero contrariis locis astra, imbecilles effectus habent.
Sed utrum qualitates ipsae ad substantias conferant, et an substantia ad qualitates? an omnino diversa sint opera? Et rursus, an contrariae substantiae qualitatibus et substantiis qualitates se mutuo destruant? Et mihi videtur quod ad conservationem quidem similia similibus conserventur, a contrariis vero destruantur atque hoc de substantiis ad qualitates comparatis intelligatur. De generatione autem non ita est, nam substantiae a viribus fiunt, vires autem a multitudine et densitate substantiae et puritate. Qualitates autem a robore et debilitate, aut consimili qualitate, sic calor a multo calido vel a caliditate, frigus a parvo calido, vel a frigiditate, humidum a multo humido, vel ab humida qualitate, siccum a pauco humido in substantia, vel a sicca qualitate. Et generaliter substantiae quae plurimum habent principii vitae, id est, calidae et humidae, fiunt ab abundantia talis sustantiae non impediente contraria qualitate. Frigidae vel siccae substantiae a pauco calore, vel humido in substantia, vel a vehementi qualitate consimili, utpote sicca vel frigida. Calidum vero et humidum in qualitate a qualitate consimili, frigidum vero vel siccum in qualitate consimili vel defectu substantiae calidae vel humidae.
Rursus dubitabit aliquis, si calidum et humidum in substantia idem sunt, quomodo dabitur substantia frigida et humida? Aut calida et sicca? Oportet autem frigidam et humidam substantiam intelligere, quae potentia quidem calida est, actu autem humida, velut vinum cum nondum calidum est, qualitate actum substantiae impediente. Et similiter calida et sicca substantia dicitur quantitate cum substantia calida est, non tamen humida videtur qualitate sicca impediente. In universum igitur quo ad substantiam attinet, vere non sunt nisi duae temperaturae, calida et humida, et frigida et sicca. Cum tamen concreverit humidum manente calore, appellamus calidam et siccam propter qualitates quae evidenter apparent et cum humidum nondum incaluerit, propter qualitates manifestas appellamus frigidam et humidam.
〈I.10〉 Caput X
Textus XLI: De signis tropicis, equinoctialibus et bicorporibus
His expositis, annectere pergamus ipsorum etiam duodecim locorum traditas naturales propietates. Ac ipsorum quidem generales constitutiones rationem eandem habent cum suis temporibus; colliguntur tamen quaedam ipsorum proprietates a familiaritate Solis et Lunae Lunoe B et reliquarum stellarum, sicut postea dicetur, ubi prius vires duodecim locorum simplices et quas per se et quas erga sese invicem habeant explicaverimus. Primum discrimen solet fieri signorum ut alia dicantur esse tropica, alia aequinoctialia, itemque firma et bicorpora. Tropica sunt duo; primum, solstitio aestivo, hoc est, partes triginta Cancri,