gnoscere pro sua aetate atque regione libellum similem sibi fabricet.
Secundum est quod non solum fixas observare oportet, quibus Sol congreditur, sed etiam signorum ipsorum naturas, veluti quod Aries sit humidus, calidusque parumper, et mobilis aequinoctii signum verni, atque talia eiusmodi quae ad signa noni orbis pertinent. Dixit autem ventorum et generalium naturarum, quoniam non solum propter stellas venti moventur, sed propter naturam etiam locorum signiferi.
Textus LVIII
Temporalium autem mutationum incrementa et diminutiones indicabunt universaliter quidem vicinae praedictis punctis coniunctiones et erga has stellarum errantium configurationes, particulariter vero in unoquoque signo interlunia et plenilunia itemque stellarum transitus, quam menstruam inspectionem nominare liceat.
〈Commentarius〉
Intendit duo, primum quae possint constitutionem ingressus Solis generaliter augere, vel minuere, puta calorem qui decernitur a Sole quando ingreditur primum punctum Cancri, et dicit quod erunt coniunctiones, supple praecedentes talia puncta, et errantium stellarum configurationes, et per coniunctionem intelligit etiam oppositionem. Dixit autem hoc propter duo, primum ut intelligeremus quod oportet etiam in coniunctionibus ipsis vel oppositionibus Solis et Lunae praecedentibus ingressum Solis in puncta cardinalia etiam considerare configurationem reliquorum planetarum, quod dicere prius omiserat. Secundum, ut intelligeremus differentiam coniunctionum, vel oppositionum praecedentium ingressum a coniunctionibus et oppositionibus luminarium sequentibus ingressum, et est duplex, una quia in praecedentibus oportet unam tantum considerare coniunctionem vel oppositionem, in sequentibus omnes coniunctiones vel oppositiones. Secunda est quia coniunctio praecedens vel oppositio, proximiorem autem, ut dictum est semper intelligo, supra totam quartam anni significat, quae vero sequuntur coniunctiones et oppositiones et hoc est, secundum principale, singulorum mensium significationem habent. Ex quibus colligo quod coniunctio vel oppositio, quae praecedit ingressum Solis in punctum cardinalem, duo genera effectus habet, proprium et generalem, proprius est usque ad tempus ingressus Solis in punctum cardinalem generalis ab ingressu Solis in eundem punctum. Exemplum sit coniunctio Solis cum Luna secunda die Martii, aequinoctium vernum decima die, solstitium aestivum, ut dixi undecima die Iunii, tunc proprius effectus illius coniunctionis extenditur a secunda die Martii ad decimam eiusdem, generalis autem a decima Martii ad undecimam Iunii. Quod vero dixit, stellarum transitus, explicabit inferius, ibi videbis a nobis expositum. Caeterum quod dixerat prius oportere Solis congressum cum stellis fixis seu signis octavi orbis ac signis zodiaci observare, hoc in sequenti capite qualiter fieri debeat docet.
〈II.11〉 Caput XI
Textus LIX: De partitulari natura signorum intempestatibus
Ad haec teneri debent particulariter proprietates naturales signorum ad annuas constitutiones nec non singula-