Generales constitutiones tanquam terminos propriis finibus distinctos intelligit. Ut non sint excellentes hi termini per se singuli, sed ut spatiis manifestis ac magnis distinguuntur, sed mediae constitutiones sunt inter hos fines, inter quos cum sint septem termini, erunt sex spatia, quorum unumquodque egregiam et manifestam habet latitudinem. Hi igitur intermedii status ex tribus cognoscuntur, primus est modus, quo luminaria sunt disposita in centro anguli, in medio, in fine, in initio succedentis medio fine, in cadentis initio, vel medio in decimo, vel septimo loco, infra terram vel supra, quodque sint in dignitatibus suis, Sol in igneis, Luna in aqueis, vel contratio modo Luna supra terram maxime nocte vel infra, Luna in masculino, Sol in foeminino, vel contrario modo, quae ordines non mutant, sed in eodem ordine elevant, aut deprimunt. Secundus est ex qualitate satellitii beneficarum vel maleficarum, concordantium, aut contrariarum in suis dignitatibus, aut casibus potentium, vel debilium, multarum aut pauciorum, dominantium locis luminarium, vel inimicarum congruentium situ et tempore, vel dissidentium. Tertius est qui decernit qualitatem, et causam existimationis et hic sumitur a domino signi satellitii. Praeponatur carpentum, inde qui respicit locum et dominatur in loco, post dominus domus si nullus aspiciat locum satellitii ex dominis, nec ibi carpentum habeat, quod si dominus domus sub radiis Solis fuerit, dominum trigoni in honoribus domino altitudinis iuxta Ptolemaei sententiam praeponemus. Ultimo loco est dominus finis. Atque ita ubi plures dominarentur, atque respicerent, ordo statuendus est.
Textus XII
Nam hoc si constiterit circa beneficas, eiusdemque conditionis stellas maior ipsis dignitatibus authoritas, et constantia accrescit. Si vero circa contrarios aut maleficos, humiliora et incertiora omnia.
〈Commentarius〉
Satellitii dominus si sit benefica et concordet cum satellitibus est primus, ac firmissimus status. Inde si concordet non sit autem benefica. Tertius cum benefica, quae non concordet, quartus si benefica discordet, quintus si malefica non concordet, ultimus et pessimus, cum malefica discordans dominabitur. Tunc enim omnia bona pervertet et turbabit, mala augebit.
Quaerere igitur oportet secundum regulas datas, qui sit robustior et ex experientia velut in nostra genesi Venus, aut Mercurius, aut Saturnus sunt, satellitii domini potius quam Iuppiter. Iuppiter tunc, vel quia sint in angulo vel alia ratione, deprehenditur omnes dignitates praestare. Hoc enim experimento certo constat, sic etiam temporaneas dignitates, et potestates largitur suis temporibus, de quibus locutus non est Ptolemaeus, sunt tamen necessaria, nam Marius humili loco et fortuna natus, septies consul, non paucioribus tribus duxit exercitus. Unde ergo haec varietas, an quia validae potestates amisso satellitio procedant dominisque varii generis, quae autem artis excellentiam sequuntur, ut in eruditis iurisconsultis, et architectis, vel grammaticis transitum significatorum non luminarium ad corpora, vel radios beneficarum, aut luminarium, qui cursus ac recursus in huiusmodi viris eo frequentius accidit, quo eiusmodi dignitates sunt leviores, et natura mutabiles.
Textus XIII
Futurae dignitatis genus de stipantium astrorum peculiari natura coniecturabimus, quandoquidem Saturnus satellitii praefecturam nactus ex opum cupiditate, et reconditis divitiis, potentiam con-