tra harum pleraeque de Luna orientali masculinitate, viriles, imperiosae, bellatrices, ut Amazones perhibentur, fugientes virorum, gaudentes armis, ad virilitatemque foemininum sexum instruentes ab infantia, dextrae mammae amputatione quo habiliores ad subeunda belli munia fiant; has etiam partes corporis nudare solent, ut in rebus gerendis muliebritatis omnis opinio amoveatur. Qui vero Syriam tenent et Comagenem et Cappadociam subduntur Scorpii et Marti; itaque multum audent, improbi sunt, insidiosi, laboriosi. At Lydi, Cilices, Pamphylii cedunt Piscibus et Iovi; suntque in reparanda attentiores, commertia et mercaturas faciunt, liberales, faciles in contractibus.
Restat quadrans Lybies, ut appellant, in quo sunt Numidia, Carthago, Africa, Phyzania, Nasomonitis, Garamantes, Mauri, Getulia, Metagonitis; huius situs in divisione totius terrae est ad Libonotum, id est Africum inter occasum et meridiem, conciliaturque Notolybico triangulo, Cancro, Scorio, Piscibus, regiturque convenienter a Marte et Venere habitu vespertino. Ex quo apud illas gentes usu multum venit ut vir ac mulier aut frater ac soror, una matre geniti regnum teneant, sic quidem ut vir viris, mulier mulieribus praesit, et hoc in successionibus servetur. Calidi ibi sunt homines, proclives in muliebrem Venerem, raptores coniugum, ibi multis in locis cum novis nuptis primi sunt regum concubitus, alicubi etiam est mulierum inter omnes communitas. Mangonissantur autem admodum et muliebres mundos gestitant quod a Venere habent, non est tamen animorum illis promptitudo, sunt nonnihil improbi, praestigiatores, perversi, temerarii, obvii discriminibus, idque a Marte. Rursum ex his Numidae, Carthaginenses, Afri debentur Cancro et Luna, et hac de causa a coniunctionibus commertiisque non alieni sunt, inque omnium rerum affluentia degunt. Sed qui incolunt Metagonitida, Mauritaniam, Getuliam, Scorpio obediunt et Marti, immanes, bellicosi, carnivori, discriminibus obvii, neglectores vitae, inque sese mutuo invadentes. Phizani, Nasamones, Garamantes subiecti Piscis et Iovi, liberalibus et simplicibus sunt moribus, opus faciunt, consiliis valent, sordium regnique fugientes, propter Iovem, Ammonis veneratores. Huius quadrantis media loca in totius terrae divisione Cyrenaica, Aegyptus, Thebais, Marmarica, Oasis, Troglodytae, Arabes, Asania, Aethiopica media, a suo quadrante versa ad Aquilonem subeunt et sub Borrapelioticum etiam triangulum et dominos Saturnum ac Iovem insuperque Mercurium. Unde gentes hae pro communi stellarum istarum vespertino imperio deorum sunt reverentes, superstitiosi, servientes diis, eiulatores,