qui sunt Tauro inconiuncti, non erit extrema necessitudo inter eos. Hic enim maxime considerat duos extremos modos, ut validiores.
Quod si praeter id, quod signa largitorum, et dominorum sint inconiuncta, aut opposita inter se, aut mutuo maleficae, et Sol sine angulis maxime, alienae maleficae iungantur, vel cum stellis naturae Solis, aut Mars cum stellis naturae Lunae, tunc erunt odia exitialia. Unde Papinius de Polynice, et Eteocle Oedipi filiis:
Dum videt haec dicens gressus admovit et arma.
Ceu templis decus, et pariae laturus ovanti.
Arma etiam spoliare cupit: Nondum ille peractis.
Manibus ultricemque animam servabat in iras.
Utque superstantem pronumque in pectora sensit,
Erigit occulte ferrum, viteque labantis.
Reliquias tenues supplevit et ensem
Iam laetus frater fratris sub corde reliquit.
Ille autem vivis ne? Et adhuc manet ira superstes,
Perfide? Nec sedes unquam meriture quietas.
I mecum ad manes. Illic quoque pacta reposcam,
Si modo Agenorei stat Gnosia iudicis urna,
Qua Reges punire datur. Nec plura locutus.
Concidit. Et totis fratrem gravis obruit armis.
Ite truces animae, funestaque tartara laeto,
Polluite: et cunctas Erebi consumite poenas.
Sed ut ab antiquis exemplis recedamus, vidimus nos nobilem securi percussum ex familia Gribellorum, quem ferebant tres proprios fratres occidisse, cum de duobus satis constaret. Dixit autem non inimicos, sed inimicitiarum cupidos. Tales enim ob convictum videntur potius inimicitiarum causas quaerere, quam habere, cum ex parvis rebus sibi succenseant. Raro enim manere inimicitias insinuat, cum fratres inimicos esse, res sit, quasi absurda et naturae repugnans.
Textus L
Quae minutiora sunt iterum quispiam coniectabit usus singulorum qui liberos pollicentur astrorum horoscopo, ex reliqua collocatione non secus ac in genitura considerationem in genere instituens.
〈Commentarius〉
Statues unumquenque locum largitoris pro horoscopo, et reliquos planetas in domibus iuxta horoscopi naturam inventis collocabis, iudicabisque de illis ut superius docui de parentibus. Ex quo patet quod sors debet accipi a nono ascendente loco largitoris, non ab ascendente patris. Nam aliter omnium filiorum esset eadem divitiarum conditio. Praestat autem scire diligenter in filiorum causa sortis conditionem, quod ab ea proficiscatur conversatio omnis atque vitae ratio.
Ex hoc patet quod multos habentes sospites filios sunt generaliter felices. Nam habent beneficas in locis potentibus nec impeditas. Raro etiam dum multi sunt filii inter se exitiales inimicitias exercere solent, quoniam non possunt esse tot nisi significatores sint in concordibus signis, et humidis absque victoria maleficarum. Signa enim quae odia pariunt sunt fixa, et maxime Leo et Aquarius, haec etiam sterilia sunt. Inde Gemini, Virgo, Scorpio et Aries, nam in his beneficae non dominantur. Omnia autem sterilia plus moderato, praeter Scorpium.
Ut autem videas, quae dixit Ptolemaeus vera esse, subiungo duas geneses,