planetae significant ipsas partes et non signa. Ad hoc Haly dat unam responsionem bonam, dicens, quod intelligit Ptolemaeus per partes signorum, quae sunt in horizonte, id est, in septimae vel primae initio fines seu terminos. Velut in secunda nativitate Iuppiter est dominus termini septimae domus, et Iuppiter significat pulmonem et arterias ideo morbus erit in pulmone. Et similiter in secunda nativitate exemplari Haly, Sol afficitur a Marte et cauda, et Sol significat nervos, ideo habuit laesionem in nervis et habebat pedem sicut bestiae. Sed haec responsio quamvis bona sit, non videtur satis facere verbis Ptolemaei quia Graece habet ἡ ἀστρων φύσεις τῶν τε κακονύτων, τῶν κακωμενων id est, et astrorum natura male affectorum et male afficientium. Unde videtur aliud velle, per (Et) coniunctionem significare planetas aliud partes signorum, seu terminos, qui vim planetarum significarent. Praeterea ipse exponit etiam de Sole et Luna, partesque illis tribuit, sed Sol et Luna non habent terminos, qui sint partes signorum, sed tota comprehendunt signa, sed Ptolemaeus intelligit per corporis partem in signis partes exteriores, ita ut Aries capiti, Taurus collo, Gemini brachiis, Cancer pectori, Leo a furcula pectoris usque ad umbilicum, Virgo ventrem inferiorem, Libra nates, Scorpio pudenda, Sagittarius coxas, Capricornus genua, Aquarius tibias, Pisces pedes. Per membra autem a planetis significata intelligit interiora et humores. Quantum vero ad distributionem ipsorum, quia Ptolemaeus non fuit medicus, melius erit iuxta rationem et experimentum, ita partes corporis planetis attribuere.
Saturnus praeest auditui dextro, vesicae, spleni, ossibus, melancholiae et pituitae crudae non naturali, carthilaginibus et ligamentis.
Iuppiter tactui, pulmoni, sanguini, iecori et carni.
Mars auditui sinistro, renibus, felli, bili atque intestinis, et sedi.
Sol oculo dextro et cordi, et arteriis, sanguinique in eis contento.
Venus olfactui, gustui, semini et vasis seminariis, pudendis utrinque sexus, ventriculo.
Mercurius nervis, menti, rationi, memoriae, digitis, spiritui.
Luna cerebro, et oculo sinistro, et pituitae naturali, et quando est plena luminibus, significat pituitam multam insipidam, et dulcem et si commisceatur Saturno acidam, quia multa difficile fit salsa aut amara, sed vacua luminibus paucam. Ideo si Marti commisceatur facile amarescit vel fit salsa. Paucum enim a levi causa inficitur.
Similiter notandum est quod membra pleraque a duobus vel tribus planetis gubernantur, ut cerebrum ratione substantiae a Luna, ratione tot arteriarum a Sole, ratione spiritus et facultatum a Mercurio.
Explanator ignotus non male tribuit membra iuxta temperamentum, velut pulmonem, quod sit aereus Iovi, et ea ratione carvi et tactui, sed iecori et sanguini quod sit temperatus.
Quod vero dixit vitia simul et morbos, sunt velut carcinomata et fistulae.
Textus LIIII
Solent vero vitia plerunque accidere cum orientales sunt maleficae, morbi e diverso quando sunt occidentales, separata enim sunt haec duo ac vitium quidem semel infligitur, nec constantes dolores adfert, morbus vero, vel continuos vel reciprocos.
〈Commentarius〉
Malus quanto potentior est tanto deterior, orientalis autem potentior est occidentali, ideo malefica orientalis dat vitia, occidentalis autem morbos. Bene autem docet Haly Ptolemaeum per haec verba insinuare omne genus roboris et comparationem in illis superius descriptam.