nemus deinceps nudam traditionem conciliationis singularum gentium cum unoquoque signo ex superioribus convenienter ductam, hoc modo.
〈Commentarius〉
Quoniam haec omnia eo tendunt ut effectus eclypsium et constellationum sciantur quas in provincias dirigantur, ideo cum id sciri non possit nisi cognoverimus quodcunque signum quibus provinciis dominetur, restat igitur dubitatio quonam pacto affecto signo, sciamus quaenam provincia debet affici. Utpote Aries dominatur Britanniae et Germaniae, et Iudaeae, atque aliis provinciis multis quas inferius describet, non par autem est Ariete per eclypsim affecto, ut in has omnes provincias simul calamitas aut felicitas perveniat postquam igitur non in omnes venturus est effectus, scire par est in quam ventura sit, hoc autem inferius declarabitur. Solum enim iam illud restat quandoquidem ex tam communi regionum situ in paucarum solum discrimina deveniamus, ut etiam distincte sciamus affecto uno signo quae nam provinciae, ut dixi, illi ita subiiciantur, ut effectus in eas solas perveniat. Veluti Ariete affecto an sola Britannia, an Iudaea, an Germania constellationi subiiciatur. Neque enim ut dictum est verisimile est quod in omnibus idem effectus eveniat. Circa haec notandum est quod leges omnes, ut Haly dicit, in medio habitabilis promulgantur, et ex illo in extrema perveniunt, quia Mercurius dominus est eius partis, scilicet mediae, ut declaratum est. Leges autem multis verbis indigent et rationibus, ac mutatione institutae vitae, quae omnia a Mercurio significantur. Nihilominus Mercurius per se non potest dare legem, sed socius fit Saturno et significat legem Iudaeorum quae est durissima et foedissima, et cum avaritia, et usura, et divortio, et connubiis illicitis, et lepra et immunditiae gentis. Et cum his tamen stabilitatem magnam et constantiam, et observationem ipsorum praeceptorum usque ad superstitionem, et associatur Iovi, et significat legem Christianorum quae est munditiei, pietatis, castitatis, misericordiae, probitatis, et in qua plura fuerunt regna et honos summus sacerdotii, quia Iuppiter praeest sacerdotio, et non admittit divortium. Et associatur Mercurius Marti, et significat legem Mahumeti, et arma, ac bella, violentiam et saevitiam. Et associatus Veneri significat legem idola colentium varia et diversa totam plenam voluptatibus, lascivia. Et qualibet lex associatur stellarum inerrantium dominationi praeter planetas ob longitudinem temporis quo manent, nimis enim multi circuitus essent planetarum, si ad illos solum referrentur, utpote Saturnus qui circuit coelum in triginta annis, et iam lex Iudaeorum inchoavit annis ter mille septuaginta sex ut centum revolutiones ac tres insuper exegerit. Praeterea multa sunt quae legibus peculiaria sunt, et haec a mistione procedunt planetarum cum fixis et luminaribus, et etiam planetae ipsi commiscentur ut vidimus ac videbimus. Et earum etiam promulgatio hahet causas superiores Deum et Dei inimicos, nos autem mundana solum attingimus. Et leges habent ortus ac initia a suis planetis velut Iudaica ab oriente, quia Saturnus orienti praeest. Mahumeti autem ab occidente, quia Mars occidenti dominatur. Et Iovis imperium est a septentrione, ideo in ea parte fundata est lex Christiana, licet et ipsa ab oriente, propter coniunctionem cum Iudaica, originem sumpserit. Idolorum autem lex quoniam a Venere exortum habuit, initium sumpsit a meridie, scilicet, Assyria, Babylonia et Chaldaeis. Primus enim Belus Assyriorum rex adorari se praecepit. Haec autem dicta sunt quae ab Haly excidantur non obiter, sed ut accidentia quae in legibus contingunt et mutationes, et haereses ex astris praevideri possint. Affligentur autem leges maxime ut in trigonis oppositis coniunctiones maximae fuerint. Est autem trigonus Christianae Aries, Leo, Sagittarius, et eius dominus Iuppiter, quia Sol communis est. Idololatricae Taurus, Virgo, Capri-