PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 461

Facsimile

This page is incorrectly numbered 459 B modum erga utrunque sexum affectus. Si ambo vespertini sunt, ad foeminarum concubitum solum erunt proclives atque adeo ut si foeminina sint signa ipsi subagitentur; si matutinus, uterque puerorum tantum concubitu flagrantes, quod si signa masculina cum hoc fuerint, in masculis nullum aetatis discrimen habebunt.

〈Commentarius〉

Quis dubitare potest hoc in textu, quin priori de Venere sola Marti congrediente, locutus sit. Si igitur uterque sit orientalis significat solum subagitare masculos, quia orientales planetae ut visum est masculini sunt. Quod si praeter id sint in signis masculinis, adeo masculos amabunt, ut nec aetatem puerilem requirant. Superius declaravit hanc propensionem ex luminarium locis et Marte ac Venere, sed non commixtis, hic ex mixtione Martis cum Venere, absque luminarium testimonio. Si vero ambo sint occidentales ad foeminas erunt proclives. Sed si cum hoc erunt ambo in signis foemininis etiam absque luminarium testimonio, ob mixtionem non solum effoeminatos, sed eos qui maritos etiam ducent significabunt. Antiquitus hoc vitium viguit nam Nero nupsit Doriphoro, est et illud Martialis pulchrum:

Barbatus rigido nupsit Callistratus Afro,
Qua ratione viro nubere virgo solet.
Praeluxere faces: Velarunt flammea vultus,
Nec tua defuerunt verba Thalasse tibi.
Dos etiam dicta est, nondum tibi Roma videtur,
Hoc satis: expectas nunquid et ut pariat?

Idem Nero loco coniugis sporum puerum habuit, et Domitianus Earinum. Hoc igitur maius est etiam, quam quod dixit in capite de animi vitiis ac morbis, nam coniugum loco sunt talia scorta. Quod vero dixit (non tamen supra modum erga utrunque sexum affectus) est figura dicendi, cum omnis concubitus masculinus sit supra modum et contra legem. Nec quod quis diligat tantum foemineum sexum concubitus causa, debet dici supra modum erga foemineum sexum affectus. Quasi moderatum sit utrunque sexum hac causa diligere, sed vult intelligi sub hac sententia verba illa, quae brevitatis causa ita scripsit (sed neutrum sexum afflictim amabunt) hic est sensus. Ut intelligat cum omnibus absque discrimine rem veneream exercitaturos, quod maxime militibus convenit ob furorem, petulantiam, et licentiam peccandi, tum etiam necessitatem.

Textus XXXVIII

Ac si Venus occidentalior est, cum vilibus hominibus servis aut aliegenis congredientes; si Mars, cum eminentioribus se ac dominis viri.

〈Commentarius〉

Supple congredientur, nam Mars in genitura virum, Venus foeminam significat. Planetae orientaliores, nobiliores significant, quia robustiores et in meliore statu, occidentaliores autem ignobiliores et viliores. Si igitur Venus est occidentalior Marte, coibit cum ignobilioribus se foeminis vir, si orientalior, cum nobilioribus.

Textus XXXIX

In foeminarum vero genituris Venus consulenda est, ea enim Iovi aut Mercurio configurata prudenter pureque venerea tractantes, at absente Iove Mercurio configurata, proclives quidem et venereorum cupidas, cautas tamen et paulo pigriores plerunque