men neque Mercurius ventos habet proprios neque Venus, Saturno sociari potest, tum quia nocturna et foeminina, tum quia Saturno inimicissima, neque Mars quia cadit in Libra et nocturnus est, et Saturno inimicus res redit ad Iovem. Saturnus igitur orientalem, Iuppiter borealem ventum affert et quartam partem regionis quae inter illos terminos continetur, ventosque inter medios. In hoc triangulo Saturnus plurimum potest quod etiam ibi habeat altitudinem, sicut etiam in primo Sol, quod in Leone exaltetur.
Textus LV
Quartum per Cancrum, Scorpionem et Piscem, relinquitur Marti qui solus restet, quique ius sibi huius vendicet propter domicilium suum; adiunctae tamen huic sunt sociae administrationis, cum propter conditionem tum propter signa foeminina, nocte quidem Luna, interdiu vero Venus. Ipse Cancer in aestivo est circulo, Scorpio accedit ad hibernum, Pisces ad aequinoctialem. Hoc triangulum potissimum est Africum propter dominium Martis et Lunae, sed propter Venerem commistione Austri fit Notolibycum, id est, Austriafricum.
〈Commentarius〉
Cum hoc triangulum foemininum esset Mars Iovem exclusit tametsi dominus esset Iuppiter Piscium et exaltaretur in Cancro quod vero Mars potentior esset Venere et Luna et dominus signi fixi, primam vim sibi arripuit Lunam tamen in nocte propter Cancrum domum eius, et Venerem in die dominam altitudinis Piscium, socios assumpsit. Venti vero auster propter Venerem, et occidentalis seu Africus propter Martis dominium cum Lunae auxilio, quae, ut dictum est, in ea parte cum e radiis Solis exit, videtur, quamobrem et Solem aliquid in oriente plus praestare credendum est.
Animadvertendum quod in regionibus nostris Saturnus austro deberetur, Iuppiter occidenti, Mars boreae, Venus orienti, quia meridies calidus est, et humidus et Saturnus in eo temperatur, occidens temperatum quo gaudet Iuppiter, boreas frigidum quo Mars, oriens humidum quo Venus. Dictum est enim quod benefica sydera ut temperata gaudent similibus, et malefica ut intemperata, contrariis. Praeterea oriens facit voluptatibus deditos, quales Venus, boreas autem furibundos et fortes, et atroces, quales Mars occidens moderatos, civiles, iucundos, quales Iuppiter meridies tristes, melancholicos, timidos, crudeles, solicitos, quales Saturnus. Quia tamen Haly dicit quae Ptolemaeus comprobavit, experimento consentire, credendum est tradita a Ptolemaeo certiora esse ac magis conformia Aegyptiorum et Chaldaeorum observationibus. Verum qui ex astronomia futuras calamitates privatis praedixerint, et ego experientia didici, et historia teneo qui publicarum rerum interitus praedixerint, nunquam accepi. Haec tamen diligentius infra docebuntur.
〈I.18〉 Caput XVIII
Textus LVI: De altitudinibus
Altitudinum planetarum, ut vocant, ratio haec est. Cum Sol ubi ad Arietem pervenit in semicirculum Aquilonarem conscendere incipiat, ubi vero ad Libram, deiici et defer-