PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 495

Facsimile

virilesve operationes aut decrepito seni liberorum procreationem aut hisce iuveniliora, sed in universum quae de temporum partitione tradentur prout aetas postulare videbitur interpretabimur.

〈Commentarius〉

Haec est tertia causa erroris quam ponit Ptolemaeus, et est propria divisionibus temporum, ut non praedicamus, nisi consentanea aetatibus. Ergo in universum tribus modis in divisionibus temporum aberramus iudicando, vel quando res non convenit aetati, vel geniturae, vel casui seu generali constellationi. In omnibus tamen cum fuerit significatum hoc valde potens, eveniet aliquid aut umbra talis rei, adeo quod in quibusdam casibus cum revolutiones bonae multae sibi succedunt, et invicem consentientes, in rebus fortunae multum faciunt, ut in divitiis, honoribus, et amicis. In laedendo etiam bonam valetudinem, non tamen possunt in rebus animi, vel corporis magnam mutationem facere.

Quod si res non bene cadant (inquit Haly), cum ilud praevideris ex syderibus, poteris aequius tollerare, et promissa etiam augere et ita in utroque casu non parum iuvat praescire futura quo tempore ventura sint. Et quicunque, dicit, magis est studiosus veritatis, quam divitiarum aut honoris, poterit magnum fructum ex tali scientia colligere, et etiam res in melius mutare.

In universum igitur oportet considerare constitutiones generales, veluti si quis iturus sit ad bellum ex divisione et bellum futurum sit exitiale valde, ex minima occasione iudicabimus, quod morietur in illa expeditione. Et similiter transituri, gratia exempli, ex Gallia in Angliam tempore tempestatis suffocantur ob tempestatem, quae est generalis clades in certa parte maris, si plures naves submergantur. Et quae evadunt, evadunt ob constitutionem navis et naucleri bonam, sed si contingat casu illam navim tantum perire multis evadentibus, tunc hoc erit ex prava constitutione navis, et gubernatoris eius, non ex calamitate universali. Et constitutiones generales fortuitae vincuntur a specialibus, et maximae bonae a magis, sed quae sunt secundum naturam vincunt eas. Unde decrepitus potest ducere uxorem, non tamen generare filium, et si significetur forsan filius, vel filia illi generabunt nepotem.

Textus LXXVIII

Est enim accessus unus idemque in omnibus ad ea quae pro temporis vicissitudine, uniuscuisque naturae humanae conveniunt qui ex similtudine et ordine accipitur septem stellarum errantium, initio sumpto a prima aetate et a vicinissimo nobis orbe, nimirum Lunae ut extrema in ultimum desinant quem Saturni nominamus; ac re vera naturam respondentis sibi erronis affectionemque unaquaeque aetas refert quae observare convenit, ut inde summariam temporum constitutionem colligamus ac singularia deinceps discrimina ex geniturarum peculiaribus decretis inveniamus.

〈Commentarius〉

Quatuor divisiones temporis vitae humanae in hoc capite proponit, primam in septem aetates, quae in praesenti textu initium habet. Secundam per directiones, quae fit in partes finibus correspondentes cuius initium est ibi (sint igitur) tertia per annos et menses, ac dies ex signorum commutationibus ibi (Annuos vero reiicientes) Quarta in partes instabiles magnitudine et initio per ingressus planetarum in praecipua loca, eius initium est ibi (Respiciendum etiam).

Dicit igitur pro hac prima parte, quod divisio per septem aetates in omnibus hominibus est eadem ad unguem, nec penes illam inter homines est ali-