vantur refugit, sed solum cum contrariae fuerint, quae supra illos elevantur. Causa est quia in animi qualitatibus immoderata omnia mala sunt, ut nimia bonitas aut improbitas, non sic in divitiis, quia nullus excessus nocet. Oportet igitur et dominos loci, et qui supra eos elevantur bene disponi, atque invicem consentire. Quamobrem si eleventur stellae, quae consentiant cum dominis sortis etiam melius est, quam si solae sint, quae dominantur. Et ob id raro contingit, ut praeclaro ingenio et liberali evadant ditissimi. In locis commodis igitur a Sole, a mundo atque familiaribus. Ut orientales a Sole in angulis, vel saltem secundo vel undecimo loco, quod hi succedant alteri nobiliorum angulorum, alterum aspiciant amico aspectu in domo, altitudine vel alia propria dignitate.
Textus IIII
Si validi sunt ii, quae fortunae sortem gubernant, divites efficiunt, maxime si a luminibus testimonio familiaritatis corroborentur.
〈Commentarius〉
Divitiae splendorem magnum afferunt apud mortales, et ob hoc indigent, et iuvantur testimonio luminarium, non sic filiorum multitudo aut ingenium. Status igitur divitiarum ex quinque rebus habetur. Prima ut domini loci sortis sint a Sole orientales. Secunda, ut in angulorum centris, tertia ut in propriis dignitatibus, quarta planetae, qui super ipsos elevantur cum eis concordent, quinta, ut domini loci sortis cum Sole, vel Luna conveniant. De convenientia autem superius qualis sit, et quot modis fiat dictum est. Planetae igitur dominantes sorti in angulis maiores dant divitias, quam in propriis dignitatibus, sed eo minus stabiles, quo celerius ex angulo planeta exit, quam e propriis dignitatibus, etiam si finis extiterit. Loquitur autem hic proprie de divitiis omnibus praeterquam paternis, nam illae in certis regionibus ad filios necessario deveniunt maxime natu maiores et praecipue Feuda vocata, ut arces. Quid si ubi primogenitus Feudis succedit, ut in Gallia, et Scotia natu maior habeat dominos sortis oppressos, secundus autem natu vel tertius illustres, et a luminarium consortio etiam firmiores factos. Dicemus legem humanam plus posse, quam coelestem in talibus, velut contraria ratione in his, quae ad animum et corpus pertinent, coelestem plus humana. Nihilominus primogenitus Feudi reditus pignori semper habebit datos, contra alter reditibus aliunde acquisitis affluet. Antequam tamen primogeniti conditionem superet aut aequet, non parvo tempore indigebit quantumvis felicissime natus. Nam et lex primogenitorum ad generales pertinet constitutiones.
Sortem igitur sub Solis radiis latere parum, aut nihil refert ad malum, sicut et cum Luna esse ad bonum, dominum autem plurimum, sub Sole tamen proprie, si bene fuerit constituta publica praemia et regum dona pollicetur sicut in Solis quadratis, et magis oppositis iacturam, et amissionem bonorum ob fiscum. Similiter sub Luna cum Sol in ascendente fuerit vitam robustam, et incrementa patrimonii ex contractatione cum hominibus decernit. Et si in trigono Lunae, aut sextili fuerit bene collocata, et per rationes publicas. Velut in opposito eius aut quadrato in signis non familiaribus iacturas ex contractationibus publicis et conductione. Sol enim administrationes et magistratus significat, Luna eos qui conducunt opera publica. Idem vero, et certis continget si loco sortis illius domini ita fuerint collocati, sed dices Ptolemaeus vult quod dirigamus sortem pro habentis eventibus divitiarum, hic omnia tribuit dominis sortis et non loco? Respondeo oportet intelligere ipsum per ipsummet. Cum vult, ut dirigamus sortem ostendit debere tamen considerare dominos illius principaliter non locum ex hoc capitulo, cum hic dicit con-