PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 349

Facsimile

atque tribus foeminis. De duabus vero foeminis et masculo id contingit, quia Mars natura proximior est Veneri et Lunae, quam Saturnus vel Iuppiter. Est enim Mars velocior motu et nocturnus. De duobus vero masculis, et una foemina accipere oportet Saturnum et Iovem, tanquam robustissimos si vivere debeant, qui difficillime vivunt, Venus vero similior est Saturno et Iovi, quam Luna, quia tardior motu. Et quanquam sic etiam nascantur, qui supersunt vel omnino non adolescunt omnes, vel non sine insignibus quibusdam corporis notis, aut statim post nativitatem quaedam rara et inopinata illis eveniunt, propter nimiam permistionem, atque ut ita dicam confusionem planetarum.

Et praecipue, ut bene dicit Haly, quia in nativitatibus trium masculorum praedominantur duae maleficae, in nativitatibus autem trium foeminarum humida qualitas vincit, et calor imbecillis est. In caeteris est repugnantia in duobus masculis et foemina, Saturni et Veneris frigiditasque multum praedominatur, in duabus foeminis et masculo, Mars, Lunae repugnat. regupnat B Itaque raro vivunt etiam qui sic trigemini nascuntur. Plus tamen facit repugnantia ad interitum, quam exuperantia qualitatum unde qui diverso simul sexu nascuntur, seu duo fuerint, seu tres, rarius vivunt omnes, quam si omnes fuerint simul masculi vel simul foeminae.

〈III.8〉 Caput VIII

Textus XX: De monstris

Neque a praedictis alienus est qui de monstris sermo instituitur. Primum enim in huiusmodi lumina quidem ab angulis decidentia et horoscopo nulla familiaritate coniuncta, anguli vero ipsi a maleficis occupati reperiuntur. Cum igitur talis quaedam occurrit constitutio quandoquidem illa saepenumero etiam in abiectis et infelicibus licet neutique monstrosis genituris incidit, evestigio inspicere oportet praeter lapsam proxime coniunctionem aut oppositionem luminarium eiusque et geniturae gubernatorem. Si enim geniturae eorum Lunaeque et horoscopi loca vel universa vel complura, nulla necessitudine cohaerent, cum praedictae coniunctionis aut oppositionis loco, id quod nascitur contortum et involutum esse significatur. Si igitur his sic habentibus luminaria in quadrupedibus aut feralibus signis inveniuntur duoque angulis insidentes planetae malefici, non humanum esse portenditur quod procreatum est. Si beneficorum nullus seu maleficorum quispiam luminaribus testificetur prorsus ab humana forma alienum et quod ferarum agrestem maleficamque naturam referat; si Iuppiter aut Venus, animantium diis consecratorum ut canum, felium, simiarum et id genus reliquorum; si Mercurius, usui humano devotorum, ut avium, porcorum, caprarum, bovum et his similium. Si in humanis signis luminaria deprehensa sunt, reliquis sic habentibus, humana sunt quoque quae generantur monstra