inter aestivam conversionem et autumnale aequinoctium comprehenditur colore medio, conformi statura, valentes, oculis nigris, hirsutos, capillis crispis, calidiores et sicciores. Qui inter autumnale aequinoctium et conversionem hybernam intercipitur flavos, graciles, maculosos, rarae corporis contexturae, capillamenti mediocris, decentibus oculis, frigidiores et sicciores. Qui a brumali solstitio et verno aequinoctio continetur nigros, statura conformi, capillis rigidis, subtenues, temperatura frigida et humida.
〈Commentarius〉
Hoc est quartum, a quo efigies corporis. Igitur de signis ascendentis et loci Lunae, et in quibus domini horum duorum locorum constituuntur intelligendum est. Principaliter quidem de signis ascendentis, deinde Lunae, post significatoris aut significatorum. Pertinet autem ad signa noni orbis, seu signa eclypticae aequalia, quorum initium est a verna sectione. Per colorem gratum intelligit roseum, per medium rubrum, per nigrum autem μελίχροας, non atrum, sed fuscum, qui fit calore naturali in profundo corporis delitescente sub quo etiam lividus intelligitur.
Textus LI
Particulatim vero humanae quidem figurae constellationes tum intra signiferum, quam extra comprehensae conformia et temperata corpora producunt; quae vero alterius sunt figurae, deformant ea quidem iuxta suam uniuscuiusque formam hominis corporaturam, et quodammodo similia iis evadunt membra vel magnitudine et parvitate vel robore et teneritudine et conformitate. Magnitudine, ut verbi gratia, Leo, Virgo et Sagittarius, parvitate ut Pisces, Cancer et Capricornus; rursus ut Arietis, Capricorni et Leonis, priora quidem et superiora ad valentiorem corporis constitutionem faciunt, inferiora et posteriora ad infirmiorem; ita contra Sagittarii, Scorpii, et Geminorum, anteriora quidem ad imbecilliorem temperaturam iuvant, posteriora vero ad robustiorem. Similiter Virgo, Libra et Sagittarius, conformitatem adducunt et moderationem, Scorpius vero et Pisces et Capricornus minus sibi constantem temperaturam et incommensuratam. Et in aliis similiter, quae quidem omnia contemplantes et commiscentes, propriam et exactam temperaturae rationem assequemur.
〈Commentarius〉
Primum signum sumpsit a natura planetarum secundum a mistione luminarium et habitu eorum, tertium ab habitu planetarum ad Solem. Quartum a signis zodiaci nonae sphaerae de quibus in praecedenti textu. Et haec magnis circa temperiem et quae ab ea proveniunt. Quintum, quod est praesens, est de compositione et forma corporis, non de temperatura et sumitur a signis octavi orbis, quae constituuntur a situ stellarum. Propterea si quis causam velit intelligere eorum, quae hic dicuntur a Ptolemaeo et generaliter de cunctis signis octavi orbis, quae in zodiaco sunt pronunciare, habeat sphaeram solidam, aut in plano depicta signa cum stellis, quae in eo sunt, videbit, velut apud Higinum, quod priora Arietis sunt magis suffulta syderibus, quam posteriora, et cur Scorpii posteriora sint validiora eadem ratione. Frequentia enim stel-