Lunam reliqua sydera. Neque enim illa a Solis cognitione pendere poterant cum Sole viso nulla stella sit conspicua. Talem igitur scientiam motuum astrorum dicit esse priorem loco, quia non possumus habere proprietates et significata syderum, nisi ubi ea sint, ac motus magnitudines, caeterosque affectus cognoverimus prius. Potestate autem quia scientia illa demonstrativa est et certa, haec autem quae ad iudicia pertinet naturalis est, et praeter id etiam conie- cturalis. Haec igitur coniecturalis ex naturalibus proprietatibus tanquam causis docet cognoscere mutationes, quae in his inferioribus contingunt. Haec enim inferiora, inquit Aristoteles superioribus corporibus coniuncta fuere, ut ab illis gubernarentur.
Textus II
Atque horum prius et suum habet et per se dignum tractatu studium, etiam si adiunctione alterius ad finem praedictionum non perveniatur, deque illo peculiariter etiam quam potuimus certis argumentis rationem vestigatam alio libro explicuimus.
〈Commentarius〉
Declarat primum membrum eorum quae praeposuit, scilicet motuum astrorum scientiam duplicem finem habere, alterum quidem proprium et est contemplatio reliquum vero ut ordinatur in cognitione futurorum, pro quo sciendum est, quod ut habetur secundo primae philosophiae, duplex quidem scientia, altera quidem quae in solam veritatis cognitionem tendit, theoricaque verbo Graeco dicitur, reliqua quae in opus atque haec practica dici solet. Prima quidem quae de astrorum motibus tractat vere theorica seu contemplativa est, reliquia vero quam in hoc libro tractat quasi in opus primae comparatione tendere videtur, cum tamen et ipsa contemplativa sit. Primam igitur proprium finem habere demonstrat etiamsi posteriori non coniungatur, proprium enim priorum est a posterioribus posse seiungi, posteriorum autem non posse a prioribus separari. Dicit igitur primam partem tractasse in alio libro, id est Magnae compositionis qui in tresdecim libros divisus est, ubi exactissimam omnium astorum quae visui subiiciuntur doctrinam tradidit.
Textus III
De altero autem minusque adeo ex sese perfecto in praesentia verba facere decrevimus convenienti quidem philosophiae modo.
〈Commentarius〉
Dicit se tractaturum in praesenti libro de contemplatione astrorum, prout pertinet ad futurorum cognitionem, quae minus perfecta est, quia minus perfecte scitur modo convententi philosophiae, id est per causas et per qualitates primas et per corpora et modum demonstrativum. Per causas quidem quia cognitio per signa posteriora sumpta in causis videtur absurda. Velut si quis ex nativitate fratris velit de alio fratre decernere simpliciter, ut faciunt Arabes, quanquam hunc modum neque exquisite Ptolemaeus observaverit, nam et ex genituris filiorum fortunam parentum venari conatur, verum si recte interpretemur et nostram sequi voluerimus sententiam nihil absurdum continget in hoc, neque sententiam Ptolemaei generalibus philosophiae praeceptis repugnare cogemus, scilicet ut filii genitura parentum fortunam ab ipsius filii ortu non antea mutet constituat atque decernat. Corpora autem velut philosophus consyderat ut nugas illas Arabum partium dodecathemorias infinitasque alias exploderet, demonstratione autem procedit velut philosophus, non ut Arabes, qui aliorum authoritatibus simpliciter utuntur atque etiam obscurorum virorum, tum vero experimentis singularibus atque praeter rationem. Similiter et ut reiiceret eos qui absque concursu causarum, aut levibus debili-