larum facit robur, commensurata illarum dispositio decentem formam, distantia in longitudine magna proceram staturam, in latitudine crassum corpus. Subiungit author ignotus Martem efficere superiores partes tenuiores Geminos, sed ego Pisces reor pedes magnos, et aliquando agrippas observaviter aut quater Iovem, in Geminis, in septimo loco ascendente Sagittario, tam vasta efficere corpora, ut vix invenirentur equi, qui eos ferre possent.
〈III.16〉 Caput XVI
Textus LII: De vitiis et morbis corporis
Cum proxima his sit de vitiis et morbis corporis disceptatio, ea nobis primum explicanda est. Et hic eos qui generalem investigationem spectant, respicere oportet ad finitoris duo angulos, orientalem scilicet et occidentalem, maxime vero ad occidentalem quodque ipsum antecedit, quod quidem nulla necessitudine cum horoscopo coniunctum est; observare etiam maleficas stellas convenit, quomodo affectae ad ipsum fuerint. Si enim ad partes succedentes iis quae iam dicta sunt constiterint corpore aut radiis tetragonis oppositisve sive utraeque maleficae, sive harum altera, vitia et morbos corporis nato infligunt, idque potissimum quando luminarium vel alterum vel utrunque in angulis, ita ut diximus, situm est ut vel una sint vel ex adverso. Tunc enim non solum si succedat maleficorum quispiam, verum etiam si praecedat luminaria ipse centrum obtinens, potest vitium morbumve inferre, pro ratione locorum finitoris et signiferi proque natura ipsorum vel maleficorum vel affectorum syderum iisque configuratorum.
〈Commentarius〉
In quo differat vitium a morbo inferius declarat his verbis (separata enim sunt haec duo, ac vitium quidem semel infligitur, nec constantes dolores adfert, morbos vero, vel continuos, vel reciprocos), id est, vitia sunt, ut coecitas, surditas, clauditas. Inflicta enim semel dolorem afferunt, inde postea nequaquam, morbi autem in hoc veniunt omnes, quod dum adsunt dolorem afferunt, sed duorum tamen sunt generum, quidam enim sunt reciproci, ut asthma, comitialis, podagra, qui ut abscedunt, redeunt, morbi vero non reciproci sunt, ut febres et morbi laterales. Vitia praeterea ferme sunt inseparabilia, sed minus affligunt, morbi contra natura sua sunt separabiles, licet reciproci medii quasi natura sint inter simplices morbos et vitia. Lapis in vesica quamvis perpetuo affligat, morbus tamen est potius quam vitium, sed ut dixi, quasi medium est. Quinque igitur proponit in hoc textu, quibus ego tria alia ex ratione et observatione addo. Primum est quasi materia et sunt tres loci, septima, inde prima, deinde sexta domus (ordine illas refero) adiicioque quod observavi, rationique est magis consentaneum, primam et septimam vitia, sextam morbos efficere. Secundum quod habet rationem causae agentis maleficae in his locis positae, seu oppositis, seu quadratis succedentes, id est, maxime prope et post illarum initia, ut in secunda figura Saturnus, significant vitia vel morbos. Mars quoque in eadem figura idem significat, quia licet sit prope finem sextae domus,