lia Togata, Apulia, Sicilia, Tyrrheni, Celtica, Hispania. Atque in his gentibus consequenter hi mores animadvertuntur, ut sint ob principatum trianguli sui et dominatorum illius impatientes regni et amantes libertatis, armorum bellique studiosissimi, patientes laborum, praestantiae, munditiae, fortitudinis sectatores. Propter vespertinum autem habitum Iovis et Martis propterque suum triangulum accidit his ut prioribus partibus viriles sint, posterioribus effoeminati, et mulierum amore non tangantur, cupidi masculae Veneris et hac in parte aemulatores neque hoc apud illos vitio datur ulli neque molle ducitur, quod hoc ipso animi illorum non perturbentur et quasi laborent, sed retineant nihilo secius usum virtutis, amicitiae, fidei, curae rei familiaris, beneficentiae. Harum ipsarum regionum Britannia, Gallia Bracata, Germania, Basternae, proprie subsunt Arieti et stellae Marti; itaque harum incolae sunt communiter feroces, pervicaces, truces. At Italia, Apulia, Gallia Togata, Sicilia, Leoni subiecti subiectae sunt et Soli, praestantiae, benignitati, amicitiae student. Tyrrheni vero et Celtae Hispanique commendati cum Sagittario Iovi libertatis, simplicitatis, munditiae sunt amatores. Reliqua loca huius quidem quadrantis, sed vergentia in medium totius terrae, Thracia, Macedonia, Illyricum, Graecia, Achaia, itemque Cretae et insulae Cyclades et maritima loca Asiae Minoris ac Cyprus, declivia de quadrante suo ad Vulturnum, adiunguntur etiam triangulo hoc Vulturni quo comprehenditur Tauro, Virgine, Capricorno et gubernatricibus stellis Veneri ac Saturni atque insuper etiam Mercurii. Quapropter horum locorum incolae magis sunt et corporibus et animis compositi et temperati et ipsi sane praestantiae cupidi, fortes, regni osores propter Martem; musicae autem et studiorum, libertatis cupidi, legum institutorumque suorum tenaces, populari imperio gaudentes, latores legum, quae a Iove habent; certaminum et munditiae studiosi a Venere; amicitiae, hospitalitatis, iuris literarum, eloquentiae cultores, Mercurio; iidem arcanorum sacrorum et initiorum institutores de Veneris vespertino habitu. Rursus ex his peculiariter pertinent ad Taurum et Venerem maritima minoris Asiae loca, Cyclades insulae ac Cyprus ideoque ferme voluptatibus, munditiae, corporique serviunt. At Graeci, Achivi, Cretenses, subditi Virginis et Mercurii, ingeniosiores et doctiores et animorum cultores evaserunt. Macedones autem, Thraces, Illyricum subiiciantur Capricornum et Saturnum, in re quidem paranda non inertes, sed a mansuetudine morum et coniunctionibus alieni.
Secundi quadrantis quae pars est australis Magnae Asiae, loca