PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 132

Facsimile

gligere. Sicut etiam illius scientiam quod quandoque (incurrens ille vertit) aberrans sit, non debemus parvipendere, sed loco non vulgaris lucri ducere illius factum nobis esse copiam. Atque haec cum communi consensu hominum et ratione demonstraverit ad authoritatem sapientum Aegyptiorum se convertit.

Textus XXVII

Quae omnia ita ut exposuimus sese habere cum et Aegyptii intellexissent, a quibus maxime auctam huius artis vim scimus, adiunxere ubique astronomicis praevisionibus medicinae praecepta. Neque illi constituissent expiationes et aversiones et curas eorum quae ab aere vel inciderent vel imminerent et in universum et singilatim, si in ea opinione fuisset ammoveri illa aut averti nullo modo posse. Nunc vero quae contrarias effectiones in ordine naturae habeant, quasi secundo in loco fati ponentes, coniunxere cum praevisionis vi ad usum et fructum omnium, viam praeceptionum quas illi vocant compositiones iatromathematicas, quae vox significat coniunctionem rerum medicarum cum mathematis, qua ratione astronomia quidem declararet subiectarum constitutionum proprietates et quid casuum coelum circundans nos intenderet et suas quorumque causas, nam sine horum cognitione opem certam ferri posse nun sunt arbitrati, quippe qui scirent non eandem omnibus corporibus aut morbis convenire, sed medicinae scientia hoc efficiebat, ut et futuri mali aversio et praesentis curatio quod ad eius rectissime fieri posset de concordibus aut contrariis singulorum effectionibus existeret.

〈Commentarius〉

Probat igitur illorum authoritate scientiam astronomiae bifariam esse utilem. Primum quod ipsi constituerint iatromathematicam scientiam, id est scientiam ex medicina et astronomia, veluti si quis, gratia exempli, laboret, observabant horam qua incipit aegrotare, et similiter ad quem locum directio significatoris vitae pervenisset, et ex his morbi naturam statuebant, atque inde curam ex his constituebant a medicina sumptam eo axiomate, quod contraria contrariis curantur. Alio modo docebant qui nam futuri morbi essent per astronomiam, futuros morbos, atque homines contrario regimine vitae instituebant, ut sic tuti essent ab imminenti periculo, dicit igitur quid profuisset haec diligentia, gratia exempli, quod Mars et Saturnus, cum Sole in Leone aestate futura coituri, debeant producere febres ardentes et maxime siccas ac venenosas, et ob id utendum esse humidis, et cordi utilibus medicamentis, si omnino nihil haec diligentia profutura erat, neque ad tollendos, neque ad avertendos, neque minuendos morbos? Et quamvis de morbis etiam factis hoc intelligi posset, attamen ut etiam Haly recte interpretatur, de futuris tantum loquitur. Secundum exemplum est de expiationibus et aversionibus quae hodie etiam in usu sunt, dum supplicationes populi et sacerdotes praesertim imminente siccitate, aut imbribus fatigati celebrant. Sed tunc multo antea quam fierent, astrologia edocti procurabant, nunc vero nisi iam malo ipso perculsi atque edocti, talia facere solent. Intelligit autem per expiationes preces ad Deum atque sacrificia per aversiones, magica quaedam quae grandines, aut pruinam a campis avertere credebantur, per curam vero quod ex arte rustica est, veluti si frigus immineat ingens, malorum