talibus sim delectatus, cum tamen pater in iis plurimum profecisset. Tertium genus applicationis est cum uterque planeta retrogradus est, sed levior est in pluribus partibus et celeribus redeundo graviorem attingit, velut in eadem genitura Mercurius applicat Saturno, qui si non esset retrogradus fieret defluxio mutua, ut dictum est, aut mutua applicatio si Saturnus directus esset. Quod si levior sit in paucioribus partibus fiet defluxio violenta, seu aversa, velut in tertia genitura Venus defluit a Saturno cum sit retrograda et in paucioribus partibus, et Saturnus in trigono eius et in pluribus partibus retrogradus. Quartum genus applicationis est cum planeta levior retrogradus est et in pluribus partibus, et tardior directus et in paucioribus partibus, nam esset defluxus ratione medii motus, sed ratione veri fit applicatio. Et haec contingit duobus modis vel quia levior iam sit retrogradus, vel quia antequam separetur extra metam descriptam in tabula exiens retrocedat. Pari ratione fiet separatio minima quotiens levior fuerit in paucioribus et retrocedat, vel retrocessurus sit antequam ad coniunctionem perveniat. Quod si cum hoc et gravior, permutetur, tunc alii modi compositi. Et generaliter hi modi per viam divisionis habentur, ponatur igitur ut in prima genitura Venus in duo decima parte Virginis, et Saturnus in decima septima, scilicet levior in paucioribus, seu velocior et tardior in pluribus partibus, tunc est applicatio secundum naturam. Vel igitur uterque erit directus, vel uterque retrogradus, vel levior directus et tardior retrogradus, vel levior retrogradus et tardior directus? Item quilibet istorum quatuor modorum quadrupliciter variari potest, dabo exemplum in uno modo et tenebit in omnibus vel enim posita Venere directa et Saturno retrogrado antequam iungantur non mutabunt statum, vel sola Venus fiet retrograda, vel solus Saturnus fiet directus, vel Venus fiet retrograda et Saturnus fiet directus, fient igitur sexdecim modi quando planeta levior est in paucioribus partibus et tardior in pluribus. Totidem etiam fiunt in naturali separatione quotiens planeta levior fuerit in pluribus partibus, et tardior in paucioribus. Ita igitur fient modi triginta duo et quia quoties cunque iunguntur antequam exeant metam dicitur applicatio, et quotiens non iunguntur separatio seu defluxus, fient sexdecim modi applicationis et totidem defluxus distincti robore et significato. Attamen ego descripsi nobiliores et magis manifestos ne commentarius cresceret in infinitum. Per hos enim reliqui intelliguntur. Docebo autem significata et haec de duobus planetis tantum dicta sufficiant.
Cum vero fuerint tres planetae et levissimus fuerit medius inter reliquos et intra metas, dicetur levissimus transferre lumen anterioris ad posteriorem, velut in tertia genitura Mercurius transfert lumen Iovis ad Solem. Secundum est reddere lucem et hoc est, cum duo planetae non se aspicientes, tertio reddunt lumen, ut in octava genitura Sol et Luna reddunt lumen Marti, quia Mars est in trigono Solis et quadrato Lunae et est ponderosior utroque seu tardior. Tertium est collectio luminis quotienscunque non se aspicientibus planetis, ut in prima genitura Sole et Iove, tertius levior puta Luna in pluribus partibus existit et ab utroque simul se separat, tunc Luna dicitur colligere lumen Solis et Iovis. Et quidquid evenerit Lunae eveniet Iovi atque Soli tam in directionibus, quam in revolutionibus, et tales sortiuntur maximos eventus. Quartum est coniunctio luminis et est cum duo planetae non se aspiciunt et tertius levior applicat utrique et est similis praecedenti, nisi quod ille fit per defluxum, hic vero per applicationem. Quintum est prohibitio lucis et est cum planeta tardior fuerit inter duos leviores, tunc prohibet lucem illorum leviorum communicari. Quod si talis coniunctio leviorum mala esset iuvat, si autem bona nocet. Sextum est delatio virtutis cum fuerint tres planetae in uno signo, et gravior fuerit in pluribus partibus, levior autem in paucioribus, nec