PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 133

Facsimile

punicorum arbores palea circumcinguntur. Si carbunculus vitibus, serius putantur, procurandumque est ut serius germinent, namque si non turgent plantae ac germinare properant vix hoc malo pereunt. Propter quae morus arbor raro perit quod sero pariat germen, ultima quippe est omnium arborum, et id sapientissima appellata.

Quod vero de Aegyptiis adiecit quos auxisse artem refert intelligit tum illos tum affines illis quasdam provincias, veluti Chaldaeos, de quibus narrat Suetonius in Nerone praedixisse illi imperium et parricidium matris, quod cum illa audisset, dixit, occidat cum imperet. Ex his fuit Thrasylus qui imperium Tiberio exuli praedixit, nimis magnus authoritate, quod Tiberius flagitiose vixerit et C. Caligulae Sulla astrologus necem similiter et imperium atque utrunque insperatum atque hic maxima etiam authoritate vixit. Infelicior fuit Ascletarion sub Domitiano, sed illustrior eventu duplici atque exquisitissimo, ex hoc genere fuit etiam qui Gordiano Imperium per instrumenta tempusque praedixit. Ut appareat Chaldaeos atque Aegyptios hac in arte supra fidem fuisse celebres. Quorum scripta cum colleginet Ptolemaeus, in hunc librum compegit, sed tam breviter, ut maxima pars artis desideretur. Praestabat enim quemadmodum et praestantissimus Hippocrates postquam ex singularibus artem compegerat, librum etiam et singularium exemplorum epidemiis correspondentem conscribere. Multum enim attulisset lucis ad intelligendum ea quae hoc in libro scripta sunt, simulque fidei adversus illos qui artem inanem esse declamitant. Sed hoc nos in Ephemeridum Supplementis facere conati sumus. Nam neque hoc efficere opus est cuiusque, sed eius primum tantum qui in omnibus bonis disciplinis, quemadmodum superius diximus, fuerit exercitatus. Secundum qui diligenter ea quae Ptolemaeo atque aliis scripta sunt, legerit et fuerit meditatus. Tertium, qui multa diversis in disciplinis feliciter conscripserit, ne authoritas exemplis desit. Quartum, ut sit hac in disciplina exercitatissimus, ut opere ipso praestare possit, quae docendo pollicetur. Quintum, ut sit verax, ne fides in scriptis desideretur Sextum, ut sit gravissimi iudicii, tum ut sciat quid ex unaquaque seligendum constitutione seu generalis fuerit, seu genethliaca, tum ut sciat distinguere veras a falsis genituras, cum plurimi delectentur falsas offerre, ut vel astronomos probent, vel illudant eis, est etiam ex usu iudicii gravitas, ut sosum rara et vulgaribus astronomis incognita doceat, quemadmodum Hippocrates in medicina fecit. Quantum profuisset geniturae Domitiani exemplum atque Neronis, cum temporum indicationibus habuisse, non solum ad gloriam artis astronomicae, verum ad ipsam disciplinam excolendam amplificandamque, quas quidem Ptolemaeum habuisse verisimile est, quod proximus ei aetati fuerit et ipse praedives, sed neglexisse visus est. Periere et multa illorum monumenta, siquidem Chaldaeorum et Aegyptiorum, quae in Iulii Firmici manus pervenerunt, quamobrem et ex eo multa seligemus transferemusque in alium librum, maxima tamen cum difficultate, quod cum ille purus esset grammaticus expersque omnino huius artis, non solum omnia absque iudicio, bona, mala, falsa, vera, ex toto et ex parte veritatem continentia, coniuncta disiunctaque in unum absque discrimine compegerit, sed quod multa non intelligens confuderit atque corruperit, et quod deterius est, suppressis undique nominibus, quae si addidisset ut Aetius in suo medico volumine et Galenus passim in libris De medicamentis, quoniam talia experimento constant, facile fuisset coniectari quantum unicuique praecepto fidei esset tribuendum.

Quod vero dicat (quasi secundo in loco fati ponentes), intelligit ut dixi praevisionem seu auxilia pro fato, id est, opere necessario naturae quod vincit secundum fatum, id est, minorem necessitatem, quae ex astris habetur. Veluti si futura sit tertiana in aestate sequenti, purga veroque bilem ante, ususque fuero lactucis et aqua lactis, et lymphato vino plane albo, necessitatem primam et cer-