ro et Virgine insania, et furor verus. Causa vero cur hi, qui boni sunt magis insaniant et frequentius, tum studiosi, visa est in problematibus nostris. Daemoniaci vero, cum sit deterior affectio, indigent quarta conditione, scilicet quod Luna sub radios Solis vadat ad coniunctionem, vel ad oppositionem. Si ad coniunctionem, cum sit frigida deterius affligatur a Saturno, qui frigidissimus est. Si vero ad oppositionem cum calida sit deterius affligitur a Marte. Mars enim calidissimus, simile autem simili iunctum facit furorem. Quod vero a Piscibus et Sagittario magis causa est, quia daemoniaci sibi duplices esse videntur. Haec autem signa bicorporea sunt et ratione etiam carent, cum sint opposita signis in quibus dominatur Mercurius. Iuppiter quoque videtur corrupta natura eius adiuvare hanc dispositionem, ut inferius videbitur, hoc autem facit ut existimo propter simplicitatem, et fatuitatem quam proprie significat cum male dispositus est, et quia divinationes etiam ostendit, et sanguinem movet, et religionis author est. Hic autem morbus maxime a religionis opinione ortum habet, nam philosophi negant.
Textus LXXVII
Solae igitur maleficae praedictum ad modum victoriam schematis nancissentes immedicabiles reddunt, quos diximus morbos, fertos tamen neque passim in populum fama dispersos. Si vero conciliatis, Iove et Venere, maleficae in occidentalibus partibus sint, beneficae vero beneficis locis et angulis sitae, medicabilia quidem, sed illustria nimis haec vitia constituunt ac veluti publica exempla; Iuppiter enim medicorum opera sanabilia significat, Venus oraculis et deorum subsidiis.
〈Commentarius〉
Tria genera casuum declarat. Primum est quando simpliciter luminaria a maleficis opprimuntur absque alio auxilio, istud iam declaratum est. Secundum cum maleficae sunt in occidentali angulo, et benefici in orientali, vel in medio coeli. Hoc autem hic declarat. Tertium cum maleficae sunt in orientali angulo et beneficae in occidentali, de quo in sequenti textu. Nunc igitur proponit quod erunt illustria, sicut et in sequenti casu propter beneficas. In primo autem erunt magis occulta haec vitia. Sanatio enim propter eos, qui sanaverunt palam facit persaepe morbos, qui latebant. Quod vero (Fertos) dixit quasi occultos et latentes, ac a ferendo secum, ut puto, qui vertit Ptolemaeum sic appellavit.
Textus LXXVIII
At si contra maleficae in orientali angulo consistunt, beneficis ad occasum reiectis, incurabilia iuxta ac illustria maximeque omnibus invulgata; epilepticis continuitatem morbi afferunt, vociferationes et mortis saepe terrores iniiciunt, ad insaniam et stuporem adiiciunt in domesticos incoercitam licentiam, denudationem crebram et blasphemias hisque cognata, ad daemonoplexiam aut cerebri aviditatem, bacchantium consuetudinem, occulta passim prodendi morem, verberationes et his similia exempla. Peculiariter vero ex locis quae figurationem comprehendunt, Solis et Martis loca ad insaniam efficacia in primis sunt, Iovis et Mercurii ad comitiales, Veneris ad numinis adflatus et archanorum revelatio-