PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 313

Facsimile

ra. Sed dices, igitur semper effectus consequenter secundum generaliores significationes et minus generales solum augebunt aut minuent? Respondeo quod generaliores semper sunt validiores minus generalibus, duabus servatis conditionibus. Prima quod generalis sit adeo perfecta in suo genere et magna sicut propria, velut magna eclypsis comparata coniunctioni Solis et Lunae potenti, aut parva eclypsis coniunctioni Solis et Lunae debili, et ita de aliis. Secunda, ut sit sola propria significatio, nam duae minus generales convenientes simul plus possunt, quam una generalior. Dicit deinde, quod ubi plures significationes convenerint, tunc certissimum erit iudicium et maxime si significatores iidem fuerint.

〈II.13〉 Caput XIII

Textus LXVII: De observandis meteoris, id est, facie coeli

Profuerit et imparticularium significationum praevisionibus notasse iuxta Solem, Lunam ac stellas apparentia visa. Ac Solem quidem intuebimur orientem in iudicio tempestatis diurnae, nocturnae vero occidentem, sed diurnioris configurationem cum Lunae illius, nam singulae figurae tempestatem qualis usque ad proximam fututra sit declarare consueverunt. Si igitur pura luce et expers caliginis varietatis, nubium Sol orietur aut occidet, serenam tempestatem pollicetur. In varietate autem orbis cumque hic flammeus rubentesve eiaculari radios videbitur, sive illi directi seu refracti appareant, itemque cum illas solares nubes quae parelia dicuntur una a parte informarit, nubiumque figuras subrubras, radios in longum tendentes circum sese habuerit, vehementes tum flatus significantur pro iis angulis quos respexerint visa illa. Niger aut luridus in ortu occasuve, si nubibus quoque involvetur aut area una a parte cingetur aut solares illae nubes utrinque aderunt necnon radii subpallidi aut nigri, minatur hyemes atque imbres.

〈Commentarius〉

Res cognitionis temporum per se difficilima est, tum maxime, quod a ventis haec varietas oritur, hi autem minimis spaciis mutant nubes et differentia stadii serenum coelum a pluvioso distinguitur, ob id Ptolemaeus nil intentatum in hac causa relinquere voluit. Generales enim res non solum temporum, sed bellorum, pestis, terraemotuum, penuriae sunt difficillimae, variae ancipites, et quae non nisi obscure dignoscuntur. Ea de causa hoc caput, et alia ex antecedentibus, quasi non ex arte hic adiecit.

Dividitur igitur caput in octo partes, primum ponit signa a Sole, deinde a Luna, deinde a stellis, quarto a crinitis, quinto ab ignibus, sexto a nubibus, septimo ab his quae solum videntur et non sunt, ut irides, areae, pareliae, octavo concludit. Addidit autem hoc Ptolemaeus capitulum, ut intelligeremus in singulis diebus ac noctibus quid futurum sit, et honos qui adimitur astrologo iniuste propter artis difficultatem, non autem inconstantiam, aut vitium ullum aliud, hac ex parte sartiatur. Deinde etiam quod divinatio haec per astra