PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 144

Facsimile

esse siccum sed humidum, aliter Iovem necesse esset esse siccum. Humidum autem et siccum, ut centies dixi, non pendent in planetis a Sole, sed a proprio calore et illius qualitate, scilicet multitudine, densitate, puritate, et tenuitate. Iuppiter igitur cum luminis plurimum habeat et sit valde magnus, scilicet maior Saturno et Marte, et vere, et quo ad visum, trahit vapores et humectat, sed parum trahit, quia valde est remotus a terra. Nullus igitur superiorum potest esse valde siccus Mercurius tamen est siccus.

Ideo dixit quod Mercurii stella aliquando siccat propter propinquitatem Solis non intelligit in situ, quia sic Venus est Soli propinquior, sed in loco, quia non recedit a Sole unquam plus viginti octo partibus, modo citra, modo ultra, sed humectat quia est prope Lunam secundum situm. Coelum enim Mercurii contingit coelum Lunae, et etiam quia dum est propinquus Lunae, est etiam propinquus terrae, et ideo trahit vapores et humectat. Et quia brevissimo tempore redit ad Solem, et recedit ab illo ideo facillime mutatur, et omne quod est potentia tale, fit actu tale. Praeterea quod frequenter ad secundam pervenit stationem ubi inferiores plurimum humectare solent, ea autem est cum orientalis est, ideo Mercurius semper facit ancipitem naturam et semper ova excogitantem, quia Mercurii sydus nunquam quiescit, ut bene dicit commentator ideo Luna et Mercurius efficiunt admodum instabiles homines, quia neuter eorum quiescit unquam. Sed quia motus Lunae est perpetuo manifestus, ideo instabilitas lunaticorum est omnibus cognita quamobrem stultitia nominatur. Mercurii vero cum dubia sit et non adeo manifesta, calliditas appellatur, et ad prudentiam referri solet. quamvis non sit vere prudentia, sed natura instabilis et dolosa. Neque enim vere unquam quiescit, nec stare ullibi proprie dicitur, sed a directo cursu statim redit, et a reditu progreditut, et ob assiduum motum exiccat.

Cum igitur est cum Sole exiccat ob paucitatem luminis, et etiam occidentalis, ut dicemus orientalis autem humectat si sit remotus a Sole, et maxime Lunae propinquus, aut in illius configurationibus. Quantum enim Sol calefacit, tantum ferme Luna humectat. Indicio est, quod dormientes sub Lunae splendore, humido alieno valde replentur et carnes quae in lumine Lunae exponuntur, putrescunt. Ergo Mercurius ob frequentes et celeres mutationes, et ob luminis puritatem (adeo enim lucet, ut quandoque etiam per diem, ut dictum est, videatur) movet ventos praecipue tamen ob duas alias causas, et quod circa Solem versetur semper, Sol autem, ut dictum est, ventorum causa, et quod in parvo circulo celerrime motus, ut virga quasi stridens dum concutitur, aerem perpetuo moveat et conturbet atque haec de tex〈t〉us expositione.

Nunc vero doceamus ex his consequentia Saturnus dominatur melancholiae, Iuppiter sanguini, Mars bili, Sol sanguini in arteriis contento, Venus semini et Mercurius spiritui et vaporibus et Luna pituitae et saguini menstruo, is enim pituitosus et crudus. Rursus Saturnus dominatur senectuti et senibus a 68. anno supra, Iuppiter antecedenti aetati in qua sanguinis temperies viget, non fervor Luna in primis quatuor annis, quibus maxime comitiali morbo obnoxii sunt, atque ita a quinto ad 14. Mercurius praeest post Venus ad 22. et sic de reliquis. Nam ultima aetas est frigida, tremula, inepta, tristis, morbosa, pavida quae omnia sunt Saturni et eius naturae propria, sic de aliis. Et eodem modo Saturnini lenti sunt, pavidi, taciturni, suspitione et dolis pleni, avari, tristes, et stulti ob id etiam laboriosi et pauperes, contempti atque infelices. Iuppiter graves, mediocres, in actionibus prudentes, iustos, liberales, divites, honoratos, fideles atque felices. Mars praecipites, audaces, et temerarios, loquaces, simplices, prodigos, laetos, furibundos, inaequali statu semper varios. Sol fortes, secretos, probos, magnificos, laetitiam prae se ferentes, magnanimos, cogitabundos, honoratos, quietos. Venus quales Iuppiter sed luxui, et