PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 149

Facsimile

erit calidior ac siccior ob Solis praesentiam et quod erit sub terra. Secundus modus est, ut diurnus intelligatur super terram, nocturnus sub tera, nec hic sensus congruit quomodo enim erit Saturnus diurnus super terram de nocte, cum proprie sit nocturnus relinquitur, tertius modus ut dicatur diurnus in diurna genitura super terram, et in nocturna sub terra, nocturnus autem in diurna infra terram in nocturna supra terram, et sic intelligi debet. Sed quia videretur quod Mars si deberet esse nocturnus in die, oportet ut sit sub terra et in nocte super terram et ideo videretur esse quasi in opposito Solis, et ob id retrogradus dico quod erit in bono statu, in die si fuerit in sexto loco dum Sol est in septimo. Sic enim erit orientalis, numeroque auctus et nocturnus, melior etiam si sit in quinto loco, et Sol in septimo, non distans plus 45. gradibus, cum sit orientalis auctus numero et motu nocturnus, et in succedenti. Pari conditione erit in ascendente, cum Sol fuerit in duodecimo aut undecimo licet enim tum sit nocturnus et in angulo erit, tamen occidentalis lumineque diminutus, licet motu auctus. Melior istis cum Sol fuerit in ascendente et Mars in duodecimo loco, vel in nono in trigono eius radio, sed tum erit ferme in prima statione, cum erit orientalis et humidus. Optimus est, dum Sol est in ascendente ut sit in undecimo loco, nam Sol tendit ad eius sextilem, et Mars erit in succedenti orientalis auctus lumine et motu. Et tamen nocturnus cum hoc, et in omnibus his praesupponitur, quod Mars sit in signis in quibus gaudet, aut saltem finibus, aut locis. Eadem pro ratione in Saturno. Oportet enim in mala temperie semper deteriores qualitates emendare. Ita fiet, ut si Saturnus in die dominetur, non adeo refrigeret, nec Mars in nocte adeo exiccet quare neuter tantum nocebit. Sed Iuppiter quomodo in die magis iuvabit, cum iam confessum sit omnia astra die vires amittere? Hoc igitur per se est intelligendum seu supra terram sit, seu infra, seu orientalis, seu occidentalis, ut fiant iuxta hoc status octo singulorum planetarum, Solem excipiendo.

In die supra terram orientalis
In die supra terram occidentalis
In die infra terram orientalis
In die infra terram occidentalis
In nocte supra terram orientalis
In nocte supra teram occidentalis
In nocte infra terram orientalis
In nocte infra teram occidentalis

Cum igitur Iuppiter in die fuerit supra terram atque orientalis, erit optime dispositus. Quod si orientalis de nocte supra terram, erit etiam bene dispositus. Quod si orientalis de die infra terram, minus bene dispositus, quam his duobus modis, et quam si supra terram diurnus, sed tamen occidentalis esset. Habes quatuor modos in benefica atque diurna quatuor reliqui modi deteriores sunt, ut pessimus sit Iovi esse in nocturno tempore infra terram et occidentalem, atque alii eadem ratione. Fuerunt tamen qui absurdissime diurnum in nocte praeferrent sub terra, cum Ptolemaeus doceat haec non ante Solis praesentiam, sed ad temporis naturam debere referri. Itaque orientalis semper melior est occidentali, et diurnus in die quam in nocte, supra terram quilibet planeta quam infra terram. Solis autem praesentia ex se plus nocet quam iuvet. Amittunt enim omnes stellae coram Sole lumen atque splendorem, et cum his etiam vires. Diurni vero actionibus sunt magis opportuni, nocturni magis defatigantur et praecipue Venus. Mercurius suam ancipitem naturam retinet, matutinus cum calidior sit, diurnus est, vespertinus autem nocturnus.

Caeterum sic colligemus hos status planetarum breviter quandoquidem utilissima sit haec doctrina ad sequentia, et maxime congruens naturalibus rationibus. Duo sunt planetae principales, qui et luminaria dicuntur Sol diei,