Textus V
Horum potius priusque habendum ob eam quam reddimus causam, illud quod totarum est regionum et maiorum casuum.
〈Commentarius〉
Cum tres divisiones generalium constitutionum Ptolemaeus supra ostenderit in magis universalem et minus universalem ratione loci, in praeter naturalem et naturalem ratione quantitatis et magnitudinis, et in diversa genera effectuum quae ad qualitatem pertinent et in quibus praedictio ipsa versatur, veluti Saturnus et Mars cum cordi Leonis iunguntur, significant autem aliquid super Italiam quod Italia Leoni subiiciatur. Videndum est igitur quid significet? An pestem? An bellum? An terraemotum? An luem atque talia? Cum igitur haec vicissim veniant, ordo inter illa cadere non potest, sed in duabus primis divisionibus. Sed cum ex primis duabus divisionibus quatuor fiant membra, scilicet effectus magnus et magis universalis, magnus et minus universalis, parvus et magis universalis, parvus et minus universalis, de magnis ac magis universalibus prius tractandum docet. Innuens scilicet quod de minimis et minus universalibus ultimo sit tractandum unam ob causam vere, sed duas si eam distinguere voluerimus. Causa enim quae dicta est, est quod potentiores sint maiores causae maiorum effectuum et magis universalium, ergo non poterimus scire minores effectus, aut minus universales nisi scitis maioribus ac magis universalibus. Utpote sit constellatio quae significet maximam felicitatem Mediolano, et sit alia constellatio quae significet bellum exitiale toti Italiae, quomodo poterimus ex constellatione nostrae civitatis divinare felicitatem quam calamitat totius provinciae sit perversura. Alia causa est quia via doctrinae notiora sunt praeferenda, est autem ferme notius semper quod maius est.
Sed et ex praecedentibus habemus solutionem quartae dubitationis superius propositae, scilicet quod causae universales quaedam sunt potentes et quaedam debiles, debiles debilibus et potentes potentibus conferri debent, semper quae generales ex sententia Ptolemaei potentiores sunt propriis, et generaliores minus generalibus. Sed dupliciter hic distinguere oportet et ideo diligenter animadverte, praeter id quod ut dictum est quod debilis universalis non potest vincere validam propriam. Veluti si constellatio universalis faciat aerem benignum, temperatum et salubrem et aliquis ex propria genesi debeat aegrotare graviter, non evadet quidem ille a gravi morbo, nedum a morbo ex toto propter generalem constitutionem, sed minus graviter aegrotabit. Similiter et si constitutio pestiferos morbos denunciet non tamen validissima sit, aliquis vero ex genitura et directione, et revolutione debeat optime valere, non aegrotabit omnino. Vult igitur Ptolemaeus ut universalis constitutio vincat propriam, ubi par sit magnitudo effectuum significatorum observando tamen duo, primum quod malum vincit bonum duabus ex causis. Prima quod malum est de necessitate naturae, ut mors bonum autem non ita, utpote quod quis debeat suscipere filium. Secunda quia bonum est de ratione constructionis, et malum destructionis et ad construendum sufficit unum, ut recte inquit Aristoteles. Igitur malum est certius bono. Secundo quod magis ad rem attinet, cum constellatio generalis comparatur unicuique homini, vel simpliciter comparatur non determinatis hic qui sint, et sic semper est validior universalis constitutio quam privati, ubi pares sint magnitudine ut dictum est. Veluti est futura pestis certo anno Mediolani quae multos interfectura est, quidam Papiae ex morbo laterali eodem anno moriturus est, dico quod facilius est illum posse evadere a morte qui Papiae est, quam facere ne pestis multos occidat Mediolani, quia comparatio constellationis universalis ad incertam multitudinem, est comparatio ad proprium effectum, sicut ge-