PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 192

Facsimile

gaudeat, adduntur plurimae aliae causae, utpote a Ptolemaeo quod ancipitis sit naturae, Virgo etiam anceps cum autumnale sit signum autumnus autem, teste Galeno, naturae ancipitis, ut qui mane frigeat, meridie caleat egregie, rursusque vespertino tempore sit frigidissimus, adeo ut homines nisi caveant, manifeste laedantur. At vero dices Virgo aestivum est signum verum illius ultima pars, quoniam commune est signum, in alterius naturam transit temporis. Haly addit quod cum Mercurius vespertinus apparere incipit dum Sol in Leone fuerit, in signo est Virginis. Sumptum illud a similitudine Lunae, sed nihil magis quam quod experientia constet. Id tamen consideratione dignum, planetas inferiores quandoque occidentales gaudere, velut Ptolemaeus in tertio libro docet ratio est quoniam inferiores cum habeant motum alium praeter motum Solis. Motus autem communis qui medius dicitur, idem est cum motu Solis, videntur esse velociores Sole at qui velocior est planeta natura motus evadit occidentalior, quamobrem superiores solum orientales gaudent, occidentales debilitantur, Luna quod omnino velocior sit Sole occidentalis robustior semper est, tunc enim primum apparere incipit. Venus igitur et Mercurius in vespertinis heliacis ortibus occidentales non minus gaudent, cum Lunae assimilentur, quam in matutinis orientalibus cum tribus superioribus. Observandum igitur est qua in medietate coeli ipsi fuerint, hoc autem suo loco magis declarabitur. Similiter et Mercurius Veneri adversatur, sicut autumnus veri, et inaequale aequali, et Virgo Piscibus, et siccum humido. Caeterum in isto capite maxima est confusio de Finibus, cum Ptolemaeus narrat tres opiniones, quarum duas ipse reprobat, sed tamen primae experientia egregie subscribit. Et videtur Haly dicere de his haec verba, tamen ego dicam id quod vidi de una experientia quam inveni in loco qui dictus est oculus Solis, quia modico tempore miracula magna vidi, sed Ptolemaeus claram rationem adducit quod ordinem non servaverint. Ratio vero illa clara est, quod vero dicit, nam quod aiunt, respondet rationi quorundam qui certum numerum annorum vitae significatoribus tribuebant dupliciter, primum quod opinio illa falsa sit, ut in tertio etiam libro ostendet dum de vita agit, secundum quod et si talis numerus vim aliquam haberet, tamen aliter dividendo signa, idem numerus confici posset. Quamobrem, ut inferius docet, nec talis numerus conveniat numero annorum qui planetis assignari solent. Nam Saturno dant 60. partes, et Marti 67. Iovi autem solum 76. et Veneri 81. ita ut in solo Mercurio conveniant. Quod autem aliqui declarat secundum fundamentum quorundam quod Haly nullo modo intellexit, neque explicare aggressus est, tanto plus enim dabant fortunis, quanto ascensione ascensio maior erat. Veluti in Virgine quod in Aegypti parallelo ascenderet in partibus aequinoctii 38. et triente, Leo autem trigintaquinque, dederunt Iovi et Veneri in Virgine quatuordecim partes, in Leone solum undecim, propter trientem vero superadditum cum non liceret frangere partes et Libra in eisdem temporibus ascendat in quibus Virgo, et Scorpio in eisdem in quibus Leo, geminato triente quamvis fierent minuta 40. tantum, tamen dederunt singulo trienti partem unam, ut in Libra Iuppiter et Venus quinque partes plures haberent, quam Iuppiter et Venus in Scorpione. Hanc rationem reiicit Ptolemaeus bifariam et quod ascensiones signorum in tali parallelo falsae supponantur et quod ne sic generaliter quamvis per minuta rem tractantes, veritatem assequi potuerunt, ut infra docebitur.

Ratio autem ordinis sic habetur distributo signifero in quatuor quadrantes Arieti datur Iuppiter, trigoni dominus, inde Veneri dominae sequentis signi, post Mercurio domino sequentis, post Marti domino loci, inde Saturno, cum nihil est familiaritatis, cum eo signo Tauro locus datur Veneri ob trigonum, et ob domum augetur duabus potestatibus, inde Mercurio domino tri-