dum maleficus minus nocebit, beneficus autem minus iuvabit. Quod si maleficus dominatur in loco super quem elevatur, erunt magis perpetua et frequentia damna, quae inferret, minora tamen, sed si adversetur, erunt maiora et frequentia. Si peregrinus magna quidem, sed non adeo frequentia, gratia exempli si quis maleficam habeat elevatam super dominum opificii, et loco illi praesit, ille negligetur in ea arte et contemnetur. Si sit peregrinus maleficus comparatione loci super quem elevatur habebit nonnihil existimationis et utilitatis, non tamen magnae et multa illi contingent infortunia. Si autem locus super quem elevatur malefica fuerit casus eius, tunc rara quidem, sed maxima contingent infortunia, existimationem tamen retinebit et lucrum consequetur. Haec autem minuuntur et augentur mixtione. Exaltatio et potestas secundum genituram, id est, appropinquatio centris angulorum semper suspecta est in maleficis non ita secundum mundum, id est, eccentrico vel ratione loci ubi dominetur, vel latitudinis, aut ratione Solis, aut Lunae. Ergo si idem planeta super omnes elevetur, ille erit foelix aut infoelix in omnibus, nisi ratione temporum. Nam in his contingit varietas propter diversas comparationes.
His visis cum res coniugii maxima sit et communis, alteri luminarium ascribi necessario debet propter secundum modum regulae praedictae. Sed cum Sol significet masculos, et masculus masculo coniugio copulari non possit, oportet ut in masculorum coniugiis Lunam consideremus, ut in foeminarum Solem. In his vero prius tempus considerat, quoniam oportet coniugium celebrari, quam ut determinetur de qualitate eius, qui vel quae coniugio copulatur. Trifariam igitur contingit hoc esse, aut ut copuletur in iuventute, aut senectute, aut numquam. Hae autem regulae non tenent ubi plures uxores simul haberi possunt, ut apud Mahumetanos, nec ubi multi ex constitutionibus in coelibatu vivunt, ut apud Christianos, nec ubi nepharium est non nubere, ut apud Iudaeos, sed in quibus omnino liberum est utrunque, ut olim apud gentes omnes, et nunc apud eos, qui se vocant evangelicos. Ad alios tamen adhibita solerti ratione applicari poterunt, ut quod Mahumetanus coelebs erit cum omnino Luna damnata fuerit aut Christianus nubet, cum ab utroque planeta libera fuerit. Luna quibus modis orientalis, aut occidentalis dicatur, visum est superius et inferius etiam docebit.
Notandum etiam quod Saturni impedimenta in actionibus naturalibus sunt frigiditas, in propriis segnities, in communibus avaritia. Martis autem impedimenta in communibus ira, in propriis festinatio inconsulta, in naturalibus autem non per se impedit atque haec contingunt cum supra alios elevantur.
Textus XXII
Ad haec si in signo unius figurae aut uni alicui stellarum applicans si reperta fuerit, uno coniugio contentum esse demonstrat. Si vero in bicorpori aut multiformi signo aut pluribus stellis in eodem signo applicet, saepius coniungium iterabit.
〈Commentarius〉
Tempore explicato, numerum decernit, sensus est, una uxor habebitur, cum Luna in signo fuerit unius figurae, seu uni applicet planetae, seu nulli. Plures, cum vel in signo bicorporeo, vel multiformi, seu applicet uni planetae, aut pluribus, aut nulli, seu etiam fuerit Luna in signo figurae unius, pluribus autem applicet planetis, aut saltem duobus, duae aut plures significantur uxores. Hic autem contingunt quaedam notanda et dubitationes.
Notandum quod pro numero planetarum habebimus numerum uxorum, ut si in bicorporeo signo sit. Et duobus applicet planetis, tres habebit uxo-