positionem, et quatuor ultimi ante primam quadram. Tertius est quatuor ultimorum ante secundam quadram, et tres primi post Lunae visionem a coniunctione, id est, tres primi primae quadrae incipiendo a tempore in quo incipit apparere. Quartus est ab ultima quadra ad coniunctionem, cuius deterior pars, ut dixi, sunt ultimi quatuor dies. Et ita si bene animadvertis vere sunt sex status potius, quam quatuor iuxta Ptolemaei sententiam.
Circa quod notanda est una regula pulcherrima et generalissima, omnes planetae iuxta apogeum eccentrici, et epicycli sunt puriores et meliores, non tamen robustiores, sed in opposito sunt robustiores et deteriores, praeter Lunam ratione epicycli, quae in opposito absidis illius non solum est robustior, sed etiam melior et purior. Est enim naturae magis elementaris caeteris planetis. Ideo cum sit velocior motu ibi et gaudeat, quasi natura elementari, et sit proximior terrae est robustior et melior. Caeteri vero planetae sunt robustiores, quanto terrae propinquiores, quia omne agens naturale tanto validius agit, quanto proximius est passo. Gaudent tamen et sunt puriores, et feliciores, et meliores, quanto magis appropinquant apogeis suorum eccentricorum et epicyclorum, quia magis appropinquant primae sphaerae, quae est perfectio omnium.
Circa Solis decreta textus est clarus. Quod vero de Lunae nodis pro Luna dictum est, intelligi vult Ptolemaeus in aliis planetis cum suis nodis et similiter de ventribus.
〈III.18〉 Caput XVIII
Textus LXXV: De vitiis et morbis animi
Quandoquidem post animae explicatam peculiarem naturam proxime sequitur de praecipuis eius affectionibus seu morbis tractatio, in genere igitur rursus observare expedit Mercurium et Lunam, quo pacto habeant se ad invicem adque angulos et malefaciendum idoneas stellas; ut si ipsi inter se in coniuncti sunt et apud orientalem finitorem a maleficis aut male affectis stellis supploduntur aut circundantur aut ex opposito feriuntur, multorum animi morborum authores sunt, quorum temperatio et mistura ex praecognitis syderum his locis conciliatorem propriis conditionibus intelligenda est. Bona igitur pars mediocrium et minutiorum animi morborum explicata in praecedentibus est et potest eorum intentio aut remissio ex eorum authoribus maleficis stellis colligi.
〈Commentarius〉
Iam vero quid polliceantur astra, quae sub radiis latent ex his manifestum est, nam non penitus nihil, velut Arabes existimant, sed in casu vitae, ut superius visum est nihil possunt, nec nocendo, nec iuvando, in animi autem qualitatibus aliquid posse videntur. Faciunt enim hebetiores et ad poenitentiam propensos, consilii quoque obscuri et tecti, aptique ad occulta tractanda. In filiis autem negat planeta, qui sub radiis est. Igitur ex iis regula colligitur triplex hoc modo, planeta sub radiis Solis in maximis rebus, utpote vitae, vel occidendi, vel filiorum, nihil praestat, neque potest. In caeteris autem quae ad actiones