PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 208

Facsimile

tet adiicere duplum, et ita habebis ascensiones singularum domorum quibus invenies condidit tabulam quam vocavit domorum rationalem, sed et in Ephemeridibus sunt tabulae domorum sex propositarum cum quibus habes ex oppositis reliquas sex domos. Habita utraque divisione considera in quibus concordent velut in nostra genesi Sol, Iuppiter, Mars, Venus et Mercurius, cadunt in iisdem domibus, sed Saturnus et Luna mutant domicilia et ideo de illis quinque proferes secure prognosticum, de his duobus miscebis significata, nam Luna cum sit secundo modo in duodecima primo modo etiam infra medium undecimae, dices eam esse vitae significatricem debilem, ut ascendens etiam multum sibi arroget. Et Saturnus contraria ratione cum primo modo sit in tertia secundo infra medium, secundae etiam debilis erit. In regionibus praeterea meridionalibus velut Aegypti modus, secundus est potentior quia divisio domorum non adeo recedit ab aequalitate et divisione facta per semicirculos a polis ductos in nostra regione primus propter inclinationem eclypticae a vertice nostro.

Textus LXV

Sed extra haec omnia reperti imbecilles et prorsus infirmi habentur.

〈Commentarius〉

Quod igitur a finitore excluditur ex orientali parte est duodecimus locus et sextus et tertius, in his igitur planetae omnino imbecillissimas habent vires. Sed dices superius aliter diximus, nam imum coeli et quintum locum et tertius ex toto abiecimus, duodecimum vero admisimus, et nonum octavo praeposuimus, et primum undecimo, verum haec quae hic Ptolemaeus scripsit generali ratione tradita sunt, quae autem nos scripsimus propria. Discrimen est in ratione propria vel comparando sexta enim vitae omnino adversatur, vim tamen habet aliis in causis. Secundus locus nullam in vita habet potestatem, ratione tamen honorum praefertur et divitiarum omnibus, praeter angulos et undecimum ac nonum. Itaque duodecimus quarto et quinto et tertio, et secundo praefertur quo ad vitam quia plurimum habet luminis, non tamen aliis in causis. Quartum vero locum non praeferes ulla ex parte sexto vel duodecimo per se, sed si planetae ibi coierint quia radios mittunt in singulos angulos, propterea robusti sunt, ipse tamen locus nullam habet significationem. Superius igitur a nobis demonstratae sunt vires locorum per se, hic vero Ptolemaeus illos declarat, ut planetae fiunt potentiores atque in hoc ut respiciant angulos valido aspectu est observandum. Aspectus autem validus dicitur oppositio maxime atque inde quadratus. Id quoque certum est, quod ut inferius habebitur in tertio libro, sextus locus vim magnam ad nocendum habet. Sed de his inferius dicemus. Unum est quod planetae maximam vim habent in decimo loco, deinde in primo, post in septimo, inde in quarto, post in undecimo, inde in secundo, post octavo, demum quinto et, hoc ratione propria locorum, post ratione altitudinis, et ita decimus, undecimus, et nonus praeferunt, septimo non solum, sed primo, Sol enim calidiorem efficit diem, dum est in his locis debilissimis in quarto. Inde ratione proprietatis, in primo enim profertur ratione vitae, in decimo gloriae, in septimo prudentiae, in quarto stabilitatis.