decimam uniuscuiusque signi portionem, id est partem secundam et dimidiam; incipiunt autem attribuere ius sequentibus semper signis ab eo in quo stella fuerit inventa, sed non hac una. Verum aliis quoque ratione carentibus modis, partes autem ascribunt iterum a principio signorum omnibus singilatim stellis ordine exposito in Chaldaicorum finium demonstratione. Sed haec ut disputabilia et naturali ratione carentia, magisque ostentationi comparata, praetermittamus. Hoc monentes quod scitu dignum est, signorum vel locorum duodecim initia sumenda ab aequinoctialibus et tropicis, quod et ipsum a scriptoribus ostenditur et quod ut exposuimus, illorum naturae vires, societates, de aequinoctialibus et tropicis solis initiis existunt. Quod si alia initia constituerimus, aut signa ab usu indiciorum necessario excludemus, aut assumentes multum frustrabimur, quippe cum praeterita et mutata fuerint spacia signiferi, a quibus illis vires inseruntur.
♈ |
Iup. 6 |
Ven. 6 |
Mer. 7 |
Mar. 5 |
Sat. 4 |
♉ |
Ven. 8 |
Mer. 7 |
Iup. 7 |
Sat. 4 |
Mar. 4 |
♊ |
Mer. 7 |
Iup. 7 |
Ven. 7 |
Sat. 4 |
Mar. 5 |
♋ |
Mar. 6 |
Iup. 7 |
Mer. 7 |
Ven. 7 |
Sat. 3 |
♌ |
Sat. 6 |
Mer. 7 |
Ven. 6 |
Iup. 6 |
Mar. 6 |
♍ |
Mer. 7 |
Ven. 6 |
Iup. 5 |
Mer. 6 |
Mar. 6 |
♎ |
Sat. 6 |
Ven. 5 |
Iup. 8 |
Mer. 5 |
Mar. 6 |
♏ |
Mar. 6 |
Iup. 8 |
Ven. 7 |
Mer. 6 |
Sat. 3 |
♐ |
Iup. 8 |
Ven. 6 |
Mer. 5 |
Sat. 6 |
Mar. 5 |
♑ |
Ven. 6 |
Mer. 6 |
Iup. 7 |
Mar. 6 |
Sat. 5 |
♒ |
Sat. 6 |
Mer. 6 |
Ven. 8 |
Iup. 5 |
Mar. 5 |
♓ |
Ven. 8 |
Iup. 6 |
Mer. 6 |
Mar. 6 |
Sat. 4 |
〈Commentarius〉
Dividitur hic textus in duas partes, cuius secundae initium est ibi. Nec defuere quia non tamen separari meretur, neque ut Arabes faciunt titulus praeponendus ei parti, quoniam Ptolemaeus omnia talia reiicit, nec recitat ut doceat, sed ut refellat tales nugas consimilesque omneis. Illud vero utiliter additum in calce (hoc monentes quod) declarando quod signa non a formis stellarum, quae in octavo sunt orbe, sed ab ipsis punctis aequinoctiorum aut etiam tropicorum sumenda sunt, quod si aliter fecerimus, dicit, ut scilicet ab initiis figurarum octavi orbis computemus, duorum alterum fieri necesse est, aut ut existimantes eadem esse initia signorum octavi atque noni orbis frustremur, cum iam talia initia diversa sint, quippe quod figurae illae tempore Ptolemaei ab observationibus Aegyptiorum et Chaldaeorum, quae forsitan mille annis et plus antea factae fuerant non parum recesserint, utpote octo vel decem partibus. Unde si gratia exempli initium Arietis quod ab aequinoctio est humidissimum statuatur, ut est, inde primas stellas quae in capite Arietis sunt humidissimas esse existimes, ea ratione falleris cum sint siccissimae, ut suo loco visum est. Quod si virtutes has figuris octavi orbis tribuas sciens prudensque, nec omnino ignorans eas a punctis aequinoctiis ac tropicis recessisse, tunc signa, quae a