autem a nobis hoc in libris De subtilitate. Sed de modis futurorum quatuor illa erunt observanda, scilicet ut et locos sciamus, et genus affectuum, et tempus, et qualitatem propriam affectionis.
Narrat author ignotus magistrum suum cum trabe ignea visa fuisset, dixisse casum portendi in lignis successiveque naufragia multa ob bellum navale. Alium quendam praedixisse ex huiusmodi coeli signis, quae imminerent et quando desitura forent.
Textus LIIII
Caeterum loca in quibus haec eventura sint designantur, cum a signiferi partibus in quibus collectae illae stellae fuerint, tum de crinitae figurationis inclinatione. Per ipsam quidem collectionis quasi faciem et formam futurorum species et genus cui effectio expectanda sit deprehendetur, verum de tempore durationis, intensione eventuum; habitudo illorum (scilicet crinitae et locis eius) erga Solem ea declarant, nam cum fuerint matutinae diuque fulserint celeritatis, sin vespertinae, tarditatis, significatio futura est.
〈Commentarius〉
Declarat quatuor illa, genus, speciem, locum, et tempus. De loco inquit sumitur a signo in quo fuerit et ab inclinatione ipsius caudae, scilicet versus quam regionem tendat. Locus autem cometes dignosci facile potest planisphaerio, utpote si sit in Ariete, erit in Britannia vel Germania, et quia Britannia differt a Germania, inspiciendo quo tendat cauda sciemus, an sit Britannia an Germania. Nam si cometes fuerit australior Britannia et Germania, et caudam inflexerit ad dextram, significabit Borussiam, si ad sinistram parum significabit Frisiam, sed si multum Britanniam. Quo vero ad tempus eventus et magnitudinem effectus, docet illam ex duobus comprehendere ex diuturnitate temporis quo fulget, et habitu ad Solem, nam si diu fulgent, diuturnus erit effectus, si matutinae matutiuae B, celer, si parum, brevis, si vespertinae, tarde. Quo vero ad genus effectus dicit faciem et formam cometae inspiciendam, circa quod notandum est in cometa observanda esse decem, magnitudinem, colorem, splendorem, formam, diuturnitatem, situm, locum, motum, habitum ad Solem, et situm orbis. Magnitudo significat effectus futuri claritatem et vehementiam. Color autem significat naturam planetae dominantis, ut si fuerit subobscurus significat declarata in Saturno utpote tabes et morbos longos, terraemotus, inopiam, nives. Iam vero colores quibus tribuantur planetis diximus. Habet autem ut dixi semper hoc praecipuum cometes a deliquio distinctum, ut Martis ac Mercurii furentium damna significet. Itaque et iovius bona quaedam immista habebit, veluti ventos salutares pluribus atque foecundos. Verum et cum hoc dissidia sacerdotum in religione Christiana, praelia, non diuturna bella, abscessus et febres acutas. Talem fuisse eum qui visus est anno millesimo quingentesimo trigesimo tertio, in Ariete sub septentrionali parte Galaxiae credendum est. Nam Iuppiter legem Christianam, Aries Britanniam, Mars et Mercurius significaverunt dissidium et permutationem, quae facta est post triennium in tota illa provincia iubente rege illorum Henrico Octavo. Fuerat autem cometes ipse, diuturnus a fine Iunii ad initium Septembris. Martius autem cometa immodicas siccitates parit, bella saevissima, et pestem acerbissimam. Venereus autem attonitos morbos, paralyses, febres violentas, haereticos, seditiosos principes, et qui plurimum lingua valeant apud populum, seditiones quoque in religione Mahumetana, nam illa, ut dixi Marti et Veneri subiicitur. Mercurialis fulgura, tonitrua, terraemotus, ventos graves, saevas tempestates, novas artes et inventiones omnes ta-