PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 334

Facsimile

Quinque proponit quae in quolibet quaesito sunt consideranda. Primum est ut inveniamus locum qui quaesito praesit, exemplum in textu habes, secundum dominos qui loco praesunt. Sunt autem quinque trianguli, domicilii, altitudinis, finis et aspectus, seu configurationis, ut in praecedenti capite docet. De ordine tamen illorum non est habenda ratio iuxta ibi descripta, sed in his, quae ad vitam spectant plus potest domus in dignitatibus, et magistratibus altitudo, in fortuna et amicis, et populari quadam gloria trigonus, in rebus singularibus et propriis finis. Tertium est ut consideremus qualitatem futurorum, utpote si erit foelix, an infoelix, si in pecunia, vel agris. Quartum de magnitudine ipsius effectus et unde sumenda sit. Quintum de tempore in quo illa contingere debent. Haec autem cum quatuor illis conveniunt, quae superius descripta sunt in secundo libro de universalibus praedictionibus, quantum ad tempus et qualitatem, hic vero adduntur quantitas locus coeli et dispositores, ibi utrunque sumitur, scilicet locus et dispositores a loco eclypsis, et succedenti cardine, vel in fixis etiam antecedenti. Magnitudo autem effectus ibi coniungitur cum tempore. Sed locus affectus hic non desideratur cum debeat esse ubi erit natus neque genus cum sit in ipso nato, et ita coincidunt.

Et si quidem una) Quomodo una stella potest uni loco omnibus modis praeesse cum in sola Virgine Mercurius habeat altitudinem et domum ibi vero trigonum non habeat, in reliqus signis altitudo a domo differt? Respondeo omnibus modis praeesse intelligit, ut si Mars sit in initio Scorpionis ubi est eius domus trigonus, finis altitudinem ibi non habet, sed nec alius planeta.

Post haec vero) Genus rei significatae, utpote divitiae qualitatibus distinguuntur, pecunia, mercibus, agris, domibus, donis, redditibus praemiis multae, paucae, haec omnia a dominis, scilicet intelligendo etiam qui aspiciunt locum, et qui dominis commiscentur et signis in quibus sunt significatores. Signorum nomine omnes figurae etiam octavi coeli veniunt et noni etiam.

Ad magnitudinem decretorum) Robur planetarum ex quatuor rebus sumit in comparatione, ad mundum, ad genituram, ad Solem et per se. In comparatione ad mundum quod sint in hoc, vel in illo loco seu signo. In familiaribus et magnis ubi potestatem habent, ut Marti Virgo est familiaris, Iovi Libra. In Piscibus vero Mars habet dignitatem; in Leone Iuppiter et magis in Cancro. In comparatione ad genesim quod sint in angulis praecipue nobilioribus ascendente et coeli culmine vel succedentibus. In comparatione ad Solem quod sint orientales, per se quod sint numero aucti, id est, veloces. Nam cum planeta est velox vocata aequatio, medio motui additur, ideo tunc planeta auctus numero dicitur. Diminutus cum aufertur, quod si ablata aequatio etiam medio motu maior fuerit retrogradus dicitur planeta. Ob id cum in Sole et Luna nunquam aequatio medium motum excedere possit, luminaria quidem motu tarda dici et esse possunt retrograda nunquam.

Celeritatem effectus ex tribus venatur, ex situ significatorum, quo ad coeli quadrantes ab horoscopo ad coeli medium, et ab occasu ad coeli imum exitus praestant celeres, in aliis duobus quadrantibus tardos. Ex situ significatorum in partibus sui quadrantis in angulo enim celeres, in cadenti tardos, in succedendi medios significabunt. Ex situ quo ad Solem, nam a loco Solis ad 90. partes ante, et ab eiusdem opposito ad totidem partes ante dicuntur matutini planetae, in aliis quartis vespertini. Velut mihi Sol est in partibus 10. minutis 37. Librae, planetae a partibus 10. minutis 37. Cancri ad partes 10. minuta 37. Librae et a partibus 10. minutis 37. Capricorni, usque ad partes 10. minutis 37. Arietis dicuntur esse in quadrantibus matutinis a Sole, in reliquis autem vespertinis. Notandum quod orientale et occidentale aliud est in planetis a matutino et vespertino, orientale proprie est a coniunctione Solis ad oppositionem occidentale ab oppositione planetae, cum Sole ad coniunctionem. Matutini, ut