PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 343

Facsimile

rentum, aut fratrum, aut filiorum, partita tamen temporum ratione, quemadmodum in propriis singulorum genituris. Unde primogeniti genesi magna vis uuis B unicuique est ad parentum, et fratrum fortunam declarandam. Et quo diutius superstites tamen fuerint, eo maiorem vim etiam servabunt, ad statum coniunctorum indicandum. Alia vero sunt decreta post mortem alia viventium, ut et in actionibus temporis quoque decursu perpetuo debilitantur.

Et nota quod praeceptum Ptolemaei, quo in una genitura utitur vigesies toto suo libro ne cogatur repetere ita ut una genitura si rite fiat sit longe maioris laboris, et maior duplo quam totus liber Ptolemaei. Servatum est etiam a me in explicando Ptolemaeum, quia licet commentaria sint longe maiora libro Ptolemaei, ita quod totus hic liber cum textu Ptolemaei complet unum corpus absque repetitione. Ut si quis velit per eum facere genituram, necesse est, ut totum bene perlegerit, intellexerit et mente teneat, aliter millies errabit.

Quia unusquisque textus et commentum servit in centum locis, velut doctrina hic de patre, praecepta, figura, modus extrahendi eam, indigent toto hoc libro et serviunt matri, fratribus et filiis, etc.

Textus XV

Si vero destiterint seorsim unicuique peculiaria tempora gubernandorum decretorum tribuemus, priora orientalibus, occidentalibus posteriora. Verum enimvero initio necesse est quaestionis loco conforme esse id, quod efficere possit quidquam circa eum sydus. Alioqui fieri omnino non potest, ut aliquid praestet quod cum principio non convenit.

〈Commentarius〉

Quia quaestio est de planetis circundantibus Solem vel Lunam et possunt esse circundantes commixti, id est, prope et tunc id contingit tribus modis explicatis in superiore commento vel erunt separati et tunc unusquisque faciet effectum suum complete, nec unus impediet alterum, etiam quod sint contrariae naturae, sed diversis temporibus, orientales celeriter, occidentales tarde. Et quia dicit quod operabuntur suo tempore, adiicit si tamen habuerint quod debeant operari, id est, quod non praeveniantur ab aliis ut exponit Haly, puta si orientales decernerent mortem, occidentales felicitatem, aut orientales exilium cum paupertate et occidentales postmodum divitias. Difficile enim est in senio miserum fieri divitem.

Textus XVI

At sane temporis quo decreta sese produnt ratio non ex primaria dominatione pendet, sed ex ea quae dominantis stellae reperitur ad Solem et cardines collocatione.

〈Commentarius〉

Docet tempus rerum successurarum parentibus non esse sumendum a Solis statu vel Saturni, sed a dominis loci Solis, vel Saturni in genitura patris, gratia exempli, cum fuerint matutini vel vespertini a Sole, vel angulis, ut superius expositum est. Ex hoc exemplo superius posito habes quod geniturae certius aliquando habentur a genituris filiorum, quam a proprio tempore, quia ascendens sumitur a loco planetae, qui tarde movetur, non tamen possunt esse efficatiores, quamvis sint certiores.

Dico etiam quod hoc caput et tria sequentia capita, scilicet de fratribus, de masculinis, geminis et monstris licet in Aegypto ubi erat Ptolemaeus propter propinquitatem ad circulum zodiaci et locum erraticarum magnam habeant efficatiam, in regionibus tamen nostris et quae plurimum a tropico Cancri distant in nostra medietate parum habent efficatiae, et veritatem quasi umbra-