PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 243

Facsimile

illo ex octo trigonis in quo est provincia, et non potest affici trigonus, nisi tota afficiatur pars, scilicet quae universalis, et in qua trigonus continetur. Causa autem cur absque testimonio trigoni loci deliquii affligitur civitas, non autem provincia, est quia civitas habet principium per se, provincia autem non nisi ut est pars quadrantis. Sed de civitate et homine est alia ratio, quia civitas potest pati pestem et excidium per se quia cum sit res universalis respicit constellationem universalem, per se absque provincia, homo autem non potest pati pestem aut excidium absque excidio, aut peste civitatis quia cum sit singularis non est subiectum proportione respondens causae universali. Similiter est animadvertendum signum ascendens pro civitate, nam si congruat provinciae aut loco Lunae, aut Solis, aut horoscopi aedificationis, augebit effectum. Quia cum locus deliquii non sit nisi unus, non potest concordare nisi cum loco principali civitatis, nec posset concordare vel cum provincia, nisi ubi civitas haberet ascendens ipsius provinciae, sed hoc non semper ita evenit, imo omnes civitates unius provinciae affliguntur diversis temporibus igitur concordia est sumenda etiam ab ascendente. Sed Ptolemaeus commemoravit solum principalem locum qui est deliquii. Manifestum est igitur ex ista demonstratione quod non est necessaria concordia provinciae, ut civitas deliquio subiiciatur. Secundum, quod quilibet potest evadere a talibus infortuniis generalibus mutando regionem, nisi ut omnino connexus per ascendens aut significatores primos.

Secundum autem universale est quod ducitur ex causis ipsius effectus et illae erunt eclypses primo Solis vel Lunae, deinde stellae quae loca eclypsium respiciunt, aut quae simul ascendunt, aut in coeli sunt medio. Nihil autem refert seu transitibus scribas, seu circuitibus, quod Graeca dictio sonat.

Textus XXII

Sed praedictionum huius partis, una est localis, quae continet praescientiam regionum ac urbium, quibus intenditur significatio particulariter defectuum luminarium aut concurrentes stellarum menstruationes, quae sunt Saturnus, Iuppiter, Mars cum stationarii fiunt.

〈Commentarius〉

In parte hac declarat primum proprium quod ad locos pertinet, quod sumitur ex defectibus luminarium aut stationibus trium superiorum, quoniam ut dictum est, vix inferiores dicuntur habere stationes, cum fuerint superiores hi domini loci eclypsis, vel in ipso loco eclypsis, vel in aspectu ipsius eclypsis, vel exoriantur hora eclypsis et maxime si cum horum uno fuerint in stationibus, aut oriantur chronice, id est, vesperi, in opposito Solis aut occultentur ita ut sint quatuor status horum principales, et tres qui accedunt.

Notandum quod eclypsis quanto maior fuerit, tanto ipsa est generalior et generaliter, licet non semper, centrum Lunae proximius est ipsaque Luna eclypticae, imo ferme necessarium est cum eclypsis generalis fuerit ut Luna circumferentiae extremitate saltem tangat eclypticam ideoque effectus fiunt vehementiores atque generaliores, tum vero diuturniores.

Notandum etiam quod ex deterioribus concursibus quae in coelo fiant est coniunctio Saturni et Martis in Cancro, cum deliquio coniungitur, quoniam Saturnus cadit a domo, Mars ab exaltatione, et Saturnus corrumpit effectus Lunae quae ibi habet domum, et Mars corrumpit effectus Iovis qui ibi exaltatur. Et Martis calor in signo aestivo augetur et Saturni frigus propter Lunam et est signum propinquissimum vertici nostro et quadratum respectu Arietis quod dominatur in Europa quamvis non in Italia. Est etiam signum quod praeest mari et morbis serpentibus, ut elephantiasi et pravis ut carcinomati et phagedenae.