PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 310

Facsimile

vero octo vel decem. Occasus vero contingit in una die, et effectus etiam finitur eadem die, et hoc est tertium. Quartum est, quod ortus et occasus unius, et eiusdem stellae non fiunt in aequali distantia a Sole, sed est magna varietas, tum propter obliquitatem vel rectitudinem signorum, tum propter latitudinem australem vel borealem, nam latitudo borealis facit ut oriantur matutino celerius et vespertino ortu. Australis autem facit ad occasum tam vespertinum, quam etiam matutinum, ergo boreales stellae utpote Arcturus oritur utroque ortu in minore distantia a Sole quam occidat, Canicula contrario modo. Quintum considerandum est quod licet ortus stellarum insignium per plures dies duret et effectus earum, mutatio tamen de qua loquitur hic Ptolemaeus non fit nisi in prima die ortus, sicut etiam in occasu fit mutatio status aeris die illa solum. Sextum notandum est quod ortus et occasus earundem stellarum non fiunt apud omnes gentes eisdem temporibus propter diversam poli altitudinem et varium finitorem, propter quam causam et etiam propter motum stellarum fixarum ostensum est superius necessarium esse facere unam tabulam totius anni ortus et occasus siderum tam vespertini, quam matutini pro sua regione et aetate. Circa quam etiam animadvertendum ne bis sextus annus errorem unius diei faciat, hoc enim praetermissum fuit, nec admonueramus dum de tabula facienda loqueremur. Septimum est, quod ortus et occasus eorundem siderum non solum in diversis regionibus diversa operantur propter naturam ventorum, et qualitatum aeris et situm, sed etiam diversis temporibus valde distantibus, utpote tempore Ptolemaei et nostro propter varietatem situs stellarum et etiam diversis temporibus propinquis, puta anno praeterito et praesenti propter diversam naturam aeris, quia iidem venti praecedente aere sicco faciunt serenitatem, et praecedente humido faciunt pluvias. Et etiam quia quidam venti parum spirantes serenitatem pariunt, multum pluvias, ut Caecias et Corus, quidam contrario modo parum spirantes adducunt nubes et pluviam, diu spirantes depellunt eas et serenitatem faciunt. Octavum notandum est quod exortus maiorem faciunt mutationem, quam occasus et matutini comparati vespertinis sunt validiores, ita ut sint quatuor ordines, ortus matutinus, qui est validissimus, ortus vespertinus secundo loco, occasus matutinus tertio, occasus vespertinus quarto et ideo nil mirum est si Ptolemaeus in libello illo, quando scripsit tertio nonas Aprilis Vergiliae occidunt, vespertino nihil ascripsit, sed sequenti diei flat Africus qui effectus ille cum sit debilissimus, quia fiat ab occasu vespertino, differtur in sequentem diem. Sed nonis Maii cum scripsit Vergiliae oriuntur matutino, quia ortus matutinus erat validissimus, adscripsit eadem die et spirat Favonius. Nonum notandum quod isti quatuor modi eo ordine sibi succedunt, ut si ponatur primus occasus vespertinus, inde sequitur post ortus matutinus, deinde hunc sequitur occasus matutinus, et post hunc ortus vespertinus, inde res redit ad occasum vespertinum. Decimum, est quod stellae fixae exoriuntur in parva distantia a Sole plusquam Luna propter tres causas, vel propter luminis claritatem et vigorem sicut Mercurius, qui apparet in distantia septem partium a Sole cum sit valde parvus tamen, propter claritatem luminis. Luna vero nisi post quatuordecim partes, causa etiam est quia ut demonstratum est in naturalibus a nobis, omnes stellae tam erraticae, quam inerrantes lucent lumine proprio, sed Luna lucet lumine Solis, et quamvis luceat etiam proprio lumine, illud tamen lumen est valde hebes, et ideo Luna occultatur a Sole in maiore distantia, quam ullum aliud astrum, quia cum luceat lumine Solis maxime et propinqua Soli, cum sit illo inferior excipit lumen a superiori parte, et ita non potest videri a nobis. Secunda causa quare stellae fixae maximae videantur in magna propinquitate Solis, est altitudo ipsarum stellarum magna, qua fit ut lumen earum minus praepediatur a Sole. Tertia est latitudo