PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 231

Facsimile

lus ille est pars quadrantis occidentalis et non orientalis. Secundum hoc igitur statuemus dominos octo triangulorum per ordinem, sicut ipse facit ad faciliorem intelligentiam textus sequentis. Circa quod notandum est quod beneficae variantur penes orientale et occidentale, scilicet Iuppiter et Venus, sed Saturnus et Mars non variantur penes boreale et australe. Causa est duplex tum quia beneficae facilius variantur quam maleficae, tum quia orientale et occidentale sunt qualitates in re, id est, in ipsis planetis, verae et naturales, quae ortum habent a comparatione planetarum ad Solem, sed australe et boreale sumuntur hic non ut latitudines ab eclyptica, sed solum ut differentiae partium terrae quibus planetae dominantur. Et ita non faciunt aliam differentiam quam illam quae dicta est superius in primo discrimine provinciarum, quae magis appropinquant aequinoctiali vel polo boreali. Quod si quis vellet considerare australe et boreale iuxta latitudinem in Saturno et Marte, tunc posset ponere australes agiliores, leviores.

Secundum hoc igitur, ordinem dictum sequentes, externo triangulo quadrantis primi dominantur Mars et Iuppiter occidentales soli. Et ex signis Aries, Leo, Sagittarius.

Triangulo medio quadrantis primi dominantur, primo Saturnus et Venus occidentalis, inde Mercurius, inde Mars, atque Iuppiter occidentales. Ex signis Taurus, Virgo, Capricornus.

Triangulo externo quadrantis secundi Saturnus et Venus orientalis soli. Et ex signis Taurus, Virgo, Capricornus.

Triangulo medio quadrantis secundi Mars et Iuppiter orientalis primo dominantur, deinde Mercurius, deinde Saturnus cum Venere orientali. Et ex signis Aries, Leo, Sagittarius.

Triangulo externo quadrantis tertii soli dominantur Saturnus et Iuppiter orientalis. Et ex signis Gemini, Libra et Aquarius.

Triangulo medio quadrantis tertii primo Mars et Venus orientalis, deinde Mercurius, deinde Saturnus et Iuppiter orientalis. Et ex signis Cancer, Scorpio, Pisces.

Triangulo externo quadrantis quarti soli dominantur Mars et Venus occidentalis. Et ex signis Cancer, Scorpio, Pisces.

Triangulo medio quadrantis quarti dominantur, primo Saturnus et Iuppiter occidentalis, inde Mercurius, inde Mars et Venus occidentalis. Et ex signis Gemini, Libra et Aquarius.

Et secundum hoc omnia dicta Ptolemaei quae in sequenti textu sequuntur, sunt adeo manifesta ut nulla indigeant expositione, nisi quod oportet ut habeas Geographiam illius ante oculos, sine qua non potes bene intelligere quae ille scripsit de provinciis et earum natura. Et ideo male faciunt qui multa nugantur in declaratione situs provinciarum, cum commentaria augeant in infinitum et nihilominus non possunt rem perfecte docere, nisi depicta figura orbis habitabilis. Quae profecto hic si suis coloribus depicta adiiciatur plus proficiet ad exquisitum intellectum sententiae Ptolemaei de provinciis, quam si magnum volumen commentariorum conscribatur.

Textus XVI

Quibus ad hunc modum distributis primi quadrantis Europei superiora loca quae sita sunt in totius terrae divisione inter septentrionem et occasum, conciliantur Borrolybico, hoc est caureo triangulo, quod est Aries et Leonem et Sagittarium dominos habet convenientes, Iovem et Martem vespertinos. In hoc totae gentes hae nominantur, Britannia, Gallia Bracata, Germania, Bastarnae, Italia, Gal-