〈II.4〉 Caput IIII
Textus XIX: Particularium praedictiorum ratio
His expositis convenit et haec adiungi huic parti; fixarum etiam stellarum singulis aliquo in signo repertis, conciliari easdem regiones quas illud signum sortitum fuerit, quo cum ipse inducto per polum suum circulo, regiones eas aspiciant.
〈Commentarius〉
Habent enim trigoni et signa familiaritatem ut dixi cum gentibus et legibus, et eadem cum fixis, fixae ergo etiam cum gentibus et legibus. Velut Boreas et stellae naturae Iovis fovent Christianis et trigonus Arietis, et Veneris Mahumetis et stellae naturae Martis et trigonus aqueus, et hoc quo ad fortunam hominum et regionum non amicos. Sed iam ad textum redeamus. Docuerat superius tres esse differentias ipsorum locorum quibus diversitas contingeret in hominibus atque in genituris, sed unam praecipue per quam regiones universales distinguerentur, calidam, frigidam et temperatam. Secundam per quam distinguerentur provinciae temperatae regionis, imo etiam intemperatarum nam hae tribuuntur conterminis regionibus trianguli externi temperati. Veluti Lituania, et Moscovia, et Lappones, et Getae, et Norvegia erunt sub Marte et Iove, et Ariete, sicut Germania. Tertia differentia fuit illa quae quinque discriminibus constabat quam reducit ad secundam. Quia tertia illa naturalis erat et eo modo reducitur ad astronomicam. Hoc igitur in capite tria facit, primum quidem docet fixarum vires ad regiones traducere. Nam sicut cuique regioni suum dominum signum ascripsit et planetam aut planetas qui signo praeessent, ita fixas non ex dominio signi cum non dominentur signis, ex loco adiungit, veluti oculus Tauri tempore Ptolemaei erat in Tauro, et ita afficiebat Cyprum et maritima loca Asiae Minoris et Parthos, ita nunc afficit Hircanos et Armenos et Aegyptum quia nunc ingressus est Geminos. Et ita cor Scorpii cum olim esset in Scorpio, afficeretque Syriam et Mauros et Cappadocas, ita nunc afficit Hispaniam, et Celticam Galliam, ubi est Lutetia, et Normanni, et Neustrii, et quos vocant Britannos Galliae fecitque rapaces et subdolos qui alioquin antiquo tempore erant boni socii, quia erat sub Sagittario, et nunc stella illa quae maximam significat avaritiam et crudelitatem atque audaciam Sagittarium ingressa est. Ita loca stellarum in signifero quaeres, et vires illarum signis ascribes.
Textus XX
Praeterea ea loca signiferi potissimum consideranda de magnis urbibus quae metropolis dicuntur, per quae in harum extructionum principiis, ut in genitura hominis ferri Solem ac Lunam animadversum ubique ex cardinibus praecipue horoscopus fuit. Quarum autem tempora extructionum non comperiuntur, videndum quo cadat M. C. in genitura principum ac regum, quae quoque tempore rerum potientur.
〈Commentarius〉
Haec est secunda pars in qua docet devenire ex provinciis ad civitates metropolitanas, id est, principes aliarum civitatum, veluti in Italia Roma, Venetiae, Mediolanum, Neapolis, Florentia, Sena, Ferraria, Mantua, Genua, Luca, Tau-