PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 397

Facsimile

parcitas, invidia, laetitia, impudentia, superstitio, morum compositio, facilitas, promptitudo, ineptia, patientia, fides, et talia multa, considerare oportet mores illorum in quibus maximum est discrimen constitutionis Mercurii et Lunae. Et rursus eas in quibus Mercurius multum Lunam exuperat, et versa vice in quibus Luna multum Mercurium vincit, tum vero in quibus utrique pares atque potentes, demum ubi utrique pares atque imbecilles. Exposui autem plurima exempla in libris astronomicis, Trapezuntii, Philelphi, Alciati, Petrarchae, Facii Cardani patris mei, Corbetae atque aliorum. Verum in omnibus duo memineris observare unum scilicet ne planetam ipsum, sed locum eius, id est, non tam Mercurium et Lunam, quam loci illius dominos observes. Alterum ut hos locos et dominos ad ascendens ipsum conferas. Atque ne omnino in incerto vageris et ut praesentia magis spectes, duas pro exemplo subieci. Harum altera sexta est suppositarum in fine geniturarum, ubi Luna in Sagittario est, et cum Scorpii corde et in Solis quadrato, et Veneris sextili licet occidua, tamen his gaudet at Mercurius contra combustus in aqueo signo cadens a domo, et exaltatione in Iovis quadrato. Itaque literarum penitus ignarus ad summam pervenit authoritatem, fortuna, ut dici solet virtutem comitante. At contra in duodecima genesi Mercurius iuxta anguli apicem, cum Venere a Sole liber et matutinus trigono radio Iovem aspiciens, illumque recipiens in suo trigono. Luna vero combusta cadens ab altitudine, ad Solem iens, in fine anguli, cum australi nodo absque beneficae testimonio undequaque infoelix, quid aliud decernebat, quam in agendis virum minime, ut ita dicam, aliis similem, sed ineptum. Unde illi in iuventute misera vita, in senectute morbosa, tota vero calamitosa, plena periculis et persecutionibus at eruditio tanta ut etiam ipsis aemusis foret admirationi et mundum sane ac seculum hoc nostrum illustravit. Et ne quid ad maximum discrimen horum duorum syderum, in genitura hac deesset, unicus loci Lunae dominus in vilissimo totius schematis loco fuit. Dominorum autem loci Mercurii uterque in centris angulorum, alter ascendentis reliquus occidentis, ut sic tota vita eruditione illustrissimus haberetur, nec seniculorum quorundam more desipere. Verumenimvero qui ultimum corpusculi illius labefactati spiritum dies clausit, idem vidit in summo sapientiae culmine animum constantem atque illaesum.

Scire etiam decet Mercurium cum Soli iungitur aptos ad negocia efficere, quoniam tria sunt, quae negocia ad effectum, ut ducantur, faciunt, ut secreto tractentur, et cum authoritate horum utrunque facit Mercurius sub Sole, quia nec videtur et Solis vi fulcitur, quasi prope regem tertium est, ut prudenter id contingit ex aliis at distans plusquam 20. partibus maxime vero 24 omnino ineptos, nam palam et nullam cum authoritate, unde infelices sunt in actionibus et plerunque pro fatuis habentur ostentantes se, nam Mercurius tam procul videtur, et a Solis quasi patrocinio recedit, iidem ad eruditionem aptiores, quoniam animum liberiorem eruditio requirit, unde raro in utroque quisque praestat, sed quanto cautior eo imperitior, et quanto peritior eo incautior. Considerare etiam oportet si recedat Mercurius aut accedat, semper autem melius est generaliter, ut cum longius disteterit accedat cum iusto propior Soli fuerit recedat. Nam processu aetatis tales proficiunt ea parte, qua peccant, nec tamen destituuntur, ab eo quod iam possident. Quibus ergo mediocriter aliter ab altero distat ad omnia apti sunt, sed in nulla parte tamen evadunt singulares. Considerare etiam oportet reliqua ab ortu et occasu directione retrocessu commistione ac illius statu, sed priora multiplici experimento comprobavimus.

Meminisse autem ubique oportet inerrantium stellarum de quibus superius egimus. Et si cum planetis sint. aut in locis principalibus, aut in positionis circulo cum dominis locorum Lunae, aut Mercurii. Quodque ibi praetermissum