PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 492

Facsimile

radicem commixtionis omnium tempus, modum, ordinem, locum ita oportet scire commiscere significata in singulis. Saturnus enim in Ariete in ascendente quandoque significabit statum corporis, quandoque animi mores, et quandoque vitae spatium, quandoque fortunam, quandoque amicos, statum uxoris, dignitatis, filiorum, qualitatem mortis, peregrinationes, etc. Et si quis dixerit ego ordinavi tabulas inter se, et clavos ac vectes, lapides et reliqua, et non facta est domus, igitur ars construendae domus nulla est? Nonne prorsus ridebitur non solum ab aedificatore, sed etiam ab ipso vulgo, ita si tu dicas libri astrologorum passim mentiuntur dicentes, quod si Saturnus fuerit aut Iuppiter in tali signo, aspectu, domo, etc. nato talia, vel talia contingent, cum quandoque contingant quandoque non, igitur ars praedicendi per astra vana est? Nonne et tu dignus es risu sicut et prior?

At dices haec via est valde difficilis? Quid miraris, o bone vir, hic est enim liber Dei optimi maximique, scilicet coelum et est sicut liber minutissimis scriptus literis, in quo aliqui aliqua legunt ut Ptolemaeus et nos, qui illum interpretati simus ad unguem ne vel una syllaba praeterita, aliqui parum valde, alii etiam minus, quidam minimum et plurimi nihil. Vel quia seducuntur studio desiderii vel quia non sunt periti in philosophia, vel quia carent iudicio profundo, vel quia non sciunt principia theoricae astrologiae, motus, et magnitudines, situm, etc. vel quia non sunt studiosi in hoc libro quantum oportet, vel quia non plene illi adhibent fidem, aut quia decepti sunt a genitura falsa, aut quia etiam in vera non omnia contingunt sicut praedicebatur. Quia ut bene dixit Averroes, contingunt monstra in omni arte, vel quia non sunt experti longa exercitatione circa minutiora et propria suae regioni. Quae cum parva sint, videntur tamen hominem in magnos errores ducere, cum hic tradantur solum generalia omnibus regionibus. Persea venenum est in propria regione, in Aegypto suavis est et tuto manditur. Ita una stella oriens Mediolani ex inerrantibus habebit effectum quendam mirabilem, quem non habebit dum oritur in Germania, vel quia non exquisite supputare norunt, aut utuntur instrumentis non exactis, vel carent illis. Ergo horum necessariorum, quae sunt novem, nihil deesse oportet.

Ut autem unum pro omnibus sufficiat, exemplum, dixit Pontanus, Firmicum sequutus, grammaticus grammaticum, et imperitus artis imperitiorem dominus geniturae est dominus signi succedentis loco Lunae, seu signo in quo Luna est dum homo nascitur, quod ita per absurdum est, licet conetur frivola transplantationis similitudine confirmare, ut nihil possit esse absurdius. Et quamvis videatur habere quaedam Ptolemaei dicta, ut in capite de particulari tempestatum consideratione, ubi dicit observandum esse tempus post tres dies, videtur enim innuere quod Luna tunc sit in sequenti signo et in capite de forma nati, ubi dicit succedentes orientali parti et etiam Lunae errones observandos et in capite de amicis, ubi docet observandum signum sequens. Sed haec omnia nos exposuimus quomodo sint intelligenda, et quod ad Lunae signum sequens non pertinent. Ostendo igitur quod opinio illa est falsa, mala, impudens, nam cum homo habeat mutationem manifestam in ortu, oportet ut vis sit in signo in quo est Luna, aliter esset principium a tempore in quo non est aliqua mutatio. Deinde non convenit quod Luna faciat duos oppositos effectus, ut mihi cui Luna est in Piscibus huic succedit Aries contrariae naturae comparatione dominorum et ille cui Luna est in Geminis sigo calido, humido, humano, inde succedit Cancer signum mutum ficcum, et ab humanitate alienum et ego essem naturae Martis, cum nihil minus. Ira vero est quia Luna est in trigono Martis, et in eius quadrato. Adeo quod si regula illa esset vera, necessarium foret, ut essem totus ex natura Martis. Rursus vis illa in genitura est actu, vel potentia, si actu, esset Luna in signo sequenti, si po-