lida et frequens, sed plerunque mala in vigesimaprima rara, sed bona in decimaquarta frequens valida et bona. In decimatertia mala.
Textus LXIIII
Verum horum ipsorum particularium modorum diurnae intensiones remissionesve existunt. Potissimum ubi inerrantium stellarum eae, quae maxime illustres sunt, matutinis aut vespertinis ortusque aut occasus sui fulgoribus erga Solem conspicuae fuerint, nam convertunt particularem statum illae plaerunque ad modum naturarum suarum.
〈Commentarius〉
Docet in hac quarta parte dignoscere qualitates dierum singulorum observando stellas fixas maxime illustres coelo, quas quidem tum ex libro Magnae compositionis, tum ex libello Ptolemaei De ortu siderum, de quo superius diximus (testaturque ignotus expositor Ptolemaeum talem scripsisse librum, ut iam non dubium sit illum esse Ptolemaei) eas excipies. Exemplum in Aprili mense tertio nonas Aprilis, id est, tertia Vergiliae occidunt vespertino, tempore autem Ptolemaei Sol erat circa duodecimam partem Arietis, Vergiliae vero circa quintam Tauri, quare occidente Sole illico post crepusculum quod durat, donec descendant sexdecim, aut decemocto partes coeli Vergiliae occidunt vespertino, id est, illae quae iam prius videbantur occidente Sole post occasum eius, nunc primum Sole appropinquante incipiunt latere, ideoque immutant statum aeris, cum aer privetur tali lumine iam solito illarum stellarum, vocaturque hic occasus vespertinus, scilicet quando in occidente, quae prius solebant videri Solis lumine adumbratae, desinunt apparere. Tunc igitur flat Africus sequenti die. Hoc exemplum dedi de Vergiliis ut intelligeres non solum de una stella magna sensum esse Ptolemaei interpretandum, verum etiam de pluribus, quae valde sint propinquae invicem, ut sunt Vergiliae, Succulae, Cingulus Orionis, Asini. Aliud exemplum inquit quod nonis Maii exoriebantur Vergiliae ortu matutino, id est, quod Vergiliae incipiunt apparere ante Solis exortum propter Solem recedentem, nam nonis Maii, id est, septima Maii, Sol erat circa quintamdecimam partem Tauri, Vergiliae, ut dictum est, circa quintam partem Tauri, ideo illa quae plus habet latitudinis incipit apparere. Circa quod notandum est, quod quando sunt plures stellae, exortus intelligitur cum una earum primo incipit videri, occasus autem cum prima illarum qualiscunque sit abscondi incoeperit, ita quod ortus intelligitur de prima quae apparet et occasus de prima quae absconditur. Ex quo patet quod plus diftant stellae a Sole quando absconduntur si sint plures, quam quando oriuntur. In occasu enim Vergiliae distabant a Sole partibus viginti tribus, vel paulo minus, in ortu distabant decem partibus a Sole. Et causa tota est, ut dixi, quia exortus et occasus capiuntur a diversis stellis, exortus a prima quae apparet, occasus a prima quae occultatur. Et quia pars finitoris occidua contraria est orientali, ideo his duabus causis contingit varietas. Secundum considerandum est, quod talis ortus, et talis occasus in pluribus stellis durat per plures dies, scilicet a prima, quae oritur ad ultimam earum durat ortus et similiter occasus a prima quae occidit ad ultimam et perseverat talis effectus plerunque non solum toto tempore intermedio, sed in ortu etiam per aliquot dies, postquam omnes apparere coeperint. Sed in occasu est alia ratio, quia non durat effectus nisi ab occasu primae ad occasum ultimae, ubi autem omnes occiderint sequenti die cessat effectus. Si vero sit una stella tantum illustris puta Arcturus vel Canicula, tunc ortus fit in una die, sed effectus durat pluribus diebus, adeo ut Caniculae ortus duret triginta diebus, et secundum aliquos quadraginta, Arcturi