PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 385

Facsimile

rationi et experimento consonum. Sunt enim mercuriales caprilis oculis, caeterum non solum simpliciter haec scire decet, sed composita observatione, velut quod si Sagittarius ascendat, Iuppiter vero sit in Geminis in septimo loco corpulentos facit et praepingues. Nam Sagittarius primo facit satis crassos et Iuppiter plus, tum maxime in angulo et ascendens respiciens, et in Geminis signo humano, et vernali, et duplicis corporis, et ubi Iuppiter cadit, sic nos maximam corpulentiam observavimus. Facit et haec constitutio desides, et desidia corpulentiam, et corpulentia desidiam atque ita vides quam pulchrum sit in his philosophari. Animadvertendum quod haec et reliqua, quae dicentur maxime intelliguntur in aetate status, id est, a trigesimo usque ad quadragesimum annum. In caeteris vero aetatibus relucent indicia harum constitutionum, sed si fuerint evidentiora indicium est constitutionem esse validam.

Textus XLVIII

Opitulantur autem unicuique horum configurati, Sol quidem ad formam decentiorem producendam et habitiorem.

Luna vero maxime in separatione universim ad maiorem conformitatem et robur ac temperaturam vividiorem. Particulatim vero habita ratione illuminationis sicut in principio huius operis recensuimus.

〈Commentarius〉

Per principium huius operis intelligit caput de configurationibus erga Solem, Luna igitur in prima quadra, corpus facit humidum valde et calidum parum, atque ita de aliis. Et haec proprie significat. Generaliter autem in separatione Arabes interpretantur, ego malim intelligere ab ipso significatore formae corporis. Facit magis commensuratum, temperatum, atque vividius, robustiusque.

Textus XLIX

Rursus in genere cum matutinae sunt stellae et apparentes ingentia efficiunt corpora, cumque in prima statione fuerint valida ac firmis lateribus, praeeuntes vero, immoderata, et cum secundo constituerint imbecilliora, occidens vero dignitate prorsus nulla et vitiorum foecunda.

〈Commentarius〉

Quinque ponit status trium superiorum orientalis validissimus, facit ingentia corpora in prima statione, valida, dum retrocedunt, male temperata, ideo incommensurata, lego in secunda statione prorsus imbecilla, post vero penitus morbosa, et sine ulla bona qualitate. Veneris vero et Mercurii status non hi sunt, sed ex his intelliguntur. Non tamen adeo manifestas habent differentias, ut superiorum status inter se differunt. Quoniam inferiores magis inconstantes sunt, et neque synceras habent constitutiones, nam cum primum in oriente ante Solem apparent, aut retrocedunt, aut ad Solem ipsum accedunt ita validi undequaque esse non possunt.

Textus L

Ac cum loca quoque ipsa ad configurationes maxime informationum et temperaturas, ut diximus. Conducant in genere rursus qui a verno aequinoctio et aestivo conversione intercipitur quadrans coloris grati efficit, staturosos, valentes, oculis nitidis, magis ad humidam calidamque temperaturam accedentes. Qui vero