illi maxime affligentur ab universalibus calamitatibus, quorum in genituris loca praecipua luminarium et cardinum supple medii coeli et ascendentis, medium quidem coeli pro fortuna et honoribus, ascendens autem pro vita et corpore, similiter et luminarium, alterum pro vita, reliquum pro honoribus, eadem fuerint cum loco eclypsis et in eadem parte. Secundo qui in opposita ad unguem parte. Tertio intelligit quae sunt in quadrata, inde quae proximiora, ex manifestissimis enim doctrina procedit eodem ordine.
Dubitatur cur non dixerit de his qui bene afficiuntur. Existimandum est enim parem esse rationem ut in his qui dantur, honoresque consequntur, propter novarum legum aut institutorum promulgationes itemque cum civitas aliqua imperium adipiscitur, cum princeps aliquis novus non haereditario iure provinciae praeficitur, igitur dicendum est eandem esse in utrisque rationem. Verum consentientia potius in his licet accipere, quam opposita vel quadrata, ita ut cum medium coeli, aut Sol vel Luna, aut ascendens, hoc autem est ultimum eadem parte consenserint cum eclypsis loco, aut in trigono illius fuerint partili, id est quod si deliquium fuerit gratia exempli in decima Virginis, ascendens vel locus luminarium, vel locus medii coeli, sint in decima parte Tauri vel Capricorni, tunc ille sperare poterit quod boni pollicentur decreta deliquii. Observare autem oportet ut ex his qui praeficitur eligatur. Veluti si cui Luna sit vitae significatrix, eclypsis in ascendente parum aut nihil oberit vitae. Omnia autem haec ut dixi, et Haly bene animadvertit de hominibus intelligenda sunt civitatis deliquio subiectae.
〈II.9〉 Caput IX
Textus LI: De coloribus in deliquiis et crinitis ac huiusmodi aliis
Observandae etiam sunt in universalibus considerationibus colores in deliquiis, non modo ipsorum luminum verum aliorum quoque quae iuxta illa solent colligi, ut virgularum ac arearum et quae alia sunt huiusmodi.
〈Commentarius〉
Omnes scientiae certiores sunt atque pulchriores quo subiectum illarum firmius est atque stabilius. Ob id certissima est atque pulcherrima astrologia, certior quoque illa ac pulchrior longe theologia, post astrologiam vero est mathematica, inde naturalis philosophia, demum medicina. Atque hic ordo est scientiarum naturalium in nobilitate ac certitudine. Verum cum ad nostri intellectus imbecillitatem respicimus non illarum natura, sed nostro vitio fit ut res pene contrario modo se habeat, nam relicta mathematica, certissima omnium est medicina, inde philosophia naturalis, post astrologia, ultima omnium est theologia. Inde factum ut nostris etiam temporibus generosi medici qualis fuit Galenus prophetarum authoritatem retineant. Dictaque horum de futuris tanquam oracula habeantur. Et ita contingit ut medicorum pronunciata de futuris tanquam solida ratione et firma fundata nihil vani retineant, ut contra philosophorum naturalium, atque magis astrologorum et theologorum, vana sunt atque talia ut ne unus cum altero idem sentiat quod etiam magis mirum est, quodque vix fieri posse videtur, omnes tamen ab ipso scopo longe lateque aberrent. Id fit partim incuria, ut dictum, ipsorum artificum, partim etiam quod scientia ipsa astrorum altior sit longe quam ut intellectus noster eam possit intueri. Id inspiciens Ptolemaeus non quod ipsa scientia, quae in se ut dixi certissima est, atque clarissima talibus indigeret auxiliis incertis atque ob-