PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 333

Facsimile

Textus VIII

Quaeque multi curiose et petulanter nugati sunt, neque ullam veri similitudinem prae se ferentia ad ea, quae naturae non convenienter dicta sunt, relegabimus. Quae vero natura deprehendi possunt, non per sortes et numeros, quibus a natura rationes nullae inditae sunt, sed ad ipsam figurationum cum familiaribus locis inspectionem collimantes deprehendemus.

〈Commentarius〉

Reprehendit sophisticam astrologicam sui temporis, quae etiam per Arabes multos perducta est ad nostra tempora, et illorum etiam nugas, qui nunc mentiuntur astrologiam fictis figuris, et numeris, de quibus in prooemio huius libri diximus. Similiter et docet astrologiam non procedere per signa, sed per causas cum a priore semper procedat, unde interrogationes vanae sunt. Sub hoc etiam comprehendi debent artifices, qui difficillimam artem, parva scientia, minore iudicio, labore pene nullo tractando, vituperant unde tam male audit.

Textus IX

Sane in universum in omnibus ne in singulis capitibus idem dicamus. Primum quidem oportet investigare locum signiferi familiaritate coniunctum generi quaestiones, quemadmodum verbi gratia, de opificii genere locum signiferi in coeli medio constitutum, aut de patre Solis. Deinde contemplari stellas quae dominium ius exercendi in haec loca habeant secundum eos quos praediximus quinque modos et siquidem una omnibus modis praefuerit in illam conferre omnem eius eventus decernendi iurisdictionem, sin duae tresve in eas quae suffragiorum numero praestant. Post haec vero ut quale tandem futurum sit quod decernitur coniectemus videre et naturas ipsorum dominorum et signorum, in quibus ipsi praecipuaque loca reperiuntur; ad magnitudinem decretorum spectare utrum sint valentes tam secundum mundi quam geniturae statum an contra. Validissimi quidem sunt, pro mundi situ, cum in domesticis aut etiam in propriis sunt locis, et rursus cum orientales sunt auctique numeris; pro geniturae vero situ, cum in angulis aut succedentibus locis dispatiantur, maxime primis, dico autem ortus mediique coeli loca. Imbecillissimi vero, iuxta mundi situm, quando in alienis locis sive non domesticis et occidentales aut retrogradi fuerint; sed pro geniturae statu, cum ab angulis cadunt. Ad tempus vero decreti universim cognoscendum, utrum matutini sint an vespertini, tam ad Solem quam ad horoscopum comparati, quandoquidem antecedentes utrunque horum quadrantes iisque oppositos matutinos dicimus, reliquos vero sequentes vespertinos; et in angulis ne reperiantur an succedentibus, nam matutini cum sunt aut in angulis constituti suam citius vim exerunt, vespertini vero aut in succedentibus tardius.

〈Commentarius〉