atque assequi multa omittit medicina, multa desunt in geometria, plurima in musica, neque grammatici, neque rhetores, neque dialectici artes suas perfectas habent. Quid dicam de peripatetica philosophia, quae ne unius ferme problematis exquisitam rationem naturalem hucusque docebat. Atque ea de causa haec pars in astrologia manca est, quae de ventis agit atque imbribus, quod in ipsa philosophia naturali causae ventorum atque ortus a quibus imbres proveniunt non solum omnino incertae sint, sed ne unus peripateticus quidem vel tentare ausus sit, cum tamen ingentia volumina nugis suis repleant, digladiantes invicem, non ex ipsis rebus argumenta sumentes, sed verba Aristotelis tanquam Dei venerantes et ut prophetae ancipitia, vel ut ineruditi astrologi perplexa et plures habentia contrarios sensus quam verba, non secus ac ovillam pellem quantum volunt distrahunt, atque quolibet distorquent. Nec haec mea est accusatio sed Galeni. Utinam vero vel ipse scripsisset, vel qui solus merito probandus est inter peripateticos, Galenoque atque nobis admirabilis videtur, quae scripsit de ventis Theophrastus, invenirentur. Praestabit igitur forsan, neque enim aliter pars haec astrologiae intelligi potest ullo modo, quae nos in libris De varietate rerum spripsimus de ventis, diligenter perlegere. Cum igitur de novilunio, id est, νεομηνίᾳ quae autem sit inferius declarabitur, quaestionem proposuisset, quae disserant audiamus dicentem.
Textus LVI
Quod igitur illud principium capi oporteat a reversione Solis in omni ambitu illius ac eum locum unde abierat, ipsa res docet cum effectione ipsa, tum etiam nomine. Quale autem principium, in circulo constitui simpliciter possit omnem etiam cogitationem fugere videtur. In illo tamen circulo qui describitur per media signa probabilia sola principia sumpserimus eorum punctorum quae aequinoctialis et coluri signant, hoc est bina aequinoctialia et bina tropica. Sed rursum et hic dubitatio alicui forte oriatur quo nam ex his quatuor ut principe recte utatur; atque est de simplici quidem et circulari natura horum nullum ut unius principii praecipuum. Scriptores tamen harum rerum uno quopiam usi sunt alio sane alius cui quisque principium pro ratione et sensu naturae suae ascriberet. Etenim singula haec membra eximium quoque quiddam habent cur principium et novum annum sibi iure vendicare videantur. Nam aequinoctii verni proprium ut tum longiores dies, noctibus fiant humiditatisque, hoc est tempus humiditatis, autem natura potissimum ut ante quoque diximus, in exordiis geniturae regnat. Solstitium longissimum diem aedit et Aegyptiis inundationem Nili ac ortum Caniculae significat. In autumnali aequinoctio cadit tempus condendarum frugum et quasi de novo principio aliarum semina terrae mandantur, bruma diem incipit diminutum producere. Sed convenientius mihi ac naturalius videtur ad annuas inspectiones quatuor principia constituere, observatis et praecedentibus coniunctionibus Solis et Lunae cum interlunii tum plenilunii atque in primis defectivis, atque ita de Arietis principio iudicium