PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 413

Facsimile

rans. Si vero in extremitatibus fuerit Draconis seu nodis seu capite vel cauda, significat acutum intellectum et industriam ob robur, sed quia transmutatur de una parte in aliam, id est, a septentrione in meridiem, vel a meridie in septentrionem. Et ibi multum acquirit de latitudine plus, quam in omnibus aliis locis, adeo ut in una die superet quandoque gradum unum cum quarta parte latitudinis, ideo facit agiles et promptissimos ingenio. Promptissimi enim sunt responsis quicunque Mercurium habent velocissimum et orientem, id est, qui non lateat, tardissimi qui retrogradum et latentem, ut ego habeo in genitura mea. Promptissimi vero ingenio et consilio quicunque habent Lunam in nodis. Promptissimi vero ad negotia et actiones quicunque Martem habent in primo orientis statu et in angulo. Promptissimi ad musicam et iocos, dicteriaque scurarum quicunque Venerem sic habent dispositam, ut de Marte dixi. Per haec igitur habes reliquos status Lunae, ut fuerit proximior nodis et ventri Draconis. Et quia Luna in nodis, ut superius visum est, plerunque significat gibbos vel claudos, et corpore laesos, et ibidem posita promptos et acuto ingenio, ideo tales gibbi et claudi, et strabi sunt prompti, et fallaces, et maxime quia hoc plerunque contingit ex commistione Lunae cum maleficis, ideo bene dictum est in proverbio cave a signatis a Deo. Secundus vero status Lunae est, quod sit aucta lumine et ascendens, vel contrario modo. Quid intelligat per auctam lumine facile est assequi, quoniam intelligit quando est iuxta oppositionem, tunc enim plus habet luminis quod remittat in terram, licet in veritate minus habeat luminis in se, quanto magis est oppositioni Solis propinquior. Scriptum enim est in Opticis, quae pater meus Facius Cardanus emendavit, quod quanto Sol propinquior Lunae fuerit illius maiorem partem illuminat, validioribusque radiis. Sed quid intelligat per ascendentem, non adeo clarum est, ego autem omnibus quinque modis quibus ascenderedici potest Luna intelligerem. Primus est ut ascendat in latitudine, id est, quod veniat a meridie versus septentrionem. Secundus quod ascendat in mundo generaliter, id est, ab ascendente usque ad coeli medium, et a septimo loco usque ad imum coeli. Tertius quod ascendat, id est, sit in angulo tunc enim semper ascendit ad centrum, seu lineam quae initium anguli describit. Quartus ut ascendat ad apogeum epicycli, id est, moveatur versus ipsum, non quod in ipso sit, quia tunc tardior est motu. Quintus quod ad eccentrici absidem ascendat, atque hunc modum (si modo unum tantum Ptolemaeus intellexit) veriorem esse existimo, quia is est status Lunae a prima quadra ad oppositionem, tunc enim plena est iam luminibus et in singulas horas magis augetur, donec ad perfectam venerit oppositionem, et ascendit versus absidem eccentrici, quia dum Luna est in media quadratura, liceat mihi claro potius et usitato vocabulo uti quam Latino, semper ipsa est in opposito absidis eccentrici sui seu perigeo. Cum vero iuncta Soli vel opposita illi est in apogeo eccentrici concluditur igitur quod Luna est in optimo statu a prima quadra ad oppositionem, et maxime in quatuor ultimis diebus, qui sunt ante oppositionem. Tunc enim habet quatuor conditiones, prima est quod abundat lumine copioso, secunda est quod lumen augetur in dies et horas, tertia quod superavit longitudinem mediam, et est in parte superiore eccentrici, quarta et ultima quod in dies et horas magis ascendit in ipso eccentrico ad ipsius apogeum, quare est optime disposita. Per contrarium igitur pessime erit disposita in ultima quadra, quae est ad coniunctionem et maxime in quatuor ultimis diebus, qui sunt proximiores ante coniunctionem ipsi coniunctioni. Seu quatuor proxime antecedentes coniunctionem, hi enim sunt pessimi quatuor contrariis rationibus dictis inter omnes dies totius mensis lunaris. Iuxta hoc ergo ordinabuntur quatuor status lunares. Primus est et perfectissimus a prima quadra usque ad oppositionem, et maxime quatuor dies ultimi illius. Secundus est quatuor dies primi post op-