Notandum etiam circa hoc, quod Sol maxime, inde Luna calorem et frigus variant Sol praecipue tribus modis, primum, ut coniungitur stellis in Leone quidem calidissimis, in Aquario frigidissimis, in cauda Capricorni et vertebris Aquarii, quae sunt ex natura Saturni, et Mercurii, et nunc sunt inter 19. et 22. partem Aquarii. Et si cui iungantur Mercurio, aut Lunae, aut domino ascendentis, aut sint in ascendente, manifestum sentit detrimentum in partes per locum illud aut sydus significat. Et cum Sol fuerit cum eis heberabunt illius lumen et mundum insigniter refrigerabunt. Et hoc durat per tres aut quatuor dies, tot enim diebus peragrat quatuor illas stellas. Secundus modus est cum oritur astrum utpote Canicula pro calore, fidicula pro frigore, sed tamen Sol distat ab eis, quia videtur et durat diebus multis, sed est minus validus ob distantiam. Tertius est etiam imbecillior et est ortus, vespertinus, vel quivis occasus.
〈II.12〉 Caput XII
Textus LXI: De particulari tempestatum consideratione
His igitur expositis sequitur percursio particularium significationum quae talis sit. Una est ratio generalis respectu quadrantum signiferi qua, ut diximus, observanda sunt proxime antecedentia aequinoctiales ac tropicas significationes, interlunia ac plenilunia horumque utrorumlibet in unoquoque proposito climate cardines tanquam geniturae tempore constituendi. Tum cognoscendae dominatrices stellae cum interluniorum tum pleniluniorum loci et sequentium hunc cardinum, sicut supra in deliquiorum doctrina exposuimus, atque ita universalia de proprietate quadrantum exquirere, sed intentiones ac remissiones de dominantium stellarum natura, cuiusque modi ac constitutionis effectionem ille habeant perdiscere oportet.
〈Commentarius〉
Cum declarasset signorum nonae sphaerae virtutes et simpliciter, et prout in eis stellae fixae constituebantur Ptolemaei tempore, itemque totius signi cuiusque, et partium, principii, medii et finis, non quod per principium exquisite intelligat decem primos gradus, et per medium decem sequentes gradus, et per finem decem ultimos gradus, nam si ita fuisset Ptolemaeus declarasset, cum uno verbo magnam potuisset afferre lucem. Sed neque verum erat cum in quibusdam stellae principii signi ad medium usque perveniant ferme in aliis medii usque ad vigesimam quintam partem, atque ita de fine qui quandoque plus, quandoque minus extenditur, sed et necessarium erat ut ob inanitatem partes aliquae, vel principii vel medii, vel finis, non ipsius partis qualitates, sed potius totius cum nullae ibi essent stellae, retinerent. In aliis vero stellae adeo sunt confusae atque invicem propinquae, ut octavus gradus gratia exempli, et septimus naturae magis sit medii signi, quam principii, ob id per principium intelligere oportet primam signi partem. Inde illi partes propinquas usque ad aliquot et per medium quintam decimam et sextam decimam partem, et illi propinquas usque ad aliquot ultra citraque per finem vero ultimam partem signi et aliquot praecedentes proximiores, utpote modo quatuor aut quinque, modo octo vel novem, modo duodecim vel tredecim. Accedebat quod et si Ptolemaei