PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 370

Facsimile

ille vero non; maxime cum hae quidem orientales sunt, illae vero occidentales. Omnino vero earum quae radiis obrutae sunt nullam accipere convenit nec ad interficiendi nec ad commodandi operam, nisi quod cum Luna vitae moderatrix est, ipse quoque Solis locus interficit, quando malefici alicuius congressu oppressus a beneficorum nemine iuvatur aut liberatur.

〈Commentarius〉

Postquam docuit quae per se generaliter, quaeque per se, sed non generaliter, quaeque neque per se nec generaliter, occidunt, ostendit modo quando occidant et quando non. Tria enim non sunt impedimenta, quare non occidant, vel quia anaereta sit in termino beneficae vel quia benefica proiiciat radios quoscunque seu trigonos, seu oppositos, vel quadratos, vel sextiles, vel ibi sit corpore post anaeretam, ita tamen ut Iuppiter corpore, vel radiis non plus distet duodecim gradibus et Venus octo. Haec enim sunt quantitates luminum horum planetarum, ut in primo libro ostensum est. Quia quamvis Iuppiter diametro visibili non sit maior Venere, qui tamen ista operatio fit per radios in octavo orbe quam Venus, ideo maius est lumen Iovis quam Veneris. Similiter si latitudo diversa sit anaeretae cum apheta, utpote quod apheta sit in parte boreali, et anaereta in parte australi, haec tria scilicet impediunt. Nec tamen dicit semper impediunt, quia fieri potest ut malefica sit potentior, vel auxilio alterius maleficae, vel etiam per se et ideo oportet dicit comparare haec testimonia plus possunt quam duo, et duo quam unum et hoc est per se clarum. De virtute, quia ille qui est in dignitatibus suis et orientalis, et liber a radiis Solis, plus potest occidentali peregino, vel eo qui est sub radiis Solis. Ita quod intelligas dicit planetam, qui sit sub radiis Solis nihil penitus iuvare, neque obesse, nisi in uno solo casu quando Luna fuerit apheta, et malefica fuerit sub radiis Solis, tunc ipsa est causa, ut radii Solis interficiant, cum radii Solis ad Lunam pervenerint et per contrarium noluit intelligi, quod si benefica ponatur loco maleficae Sole, tunc radii Solis non interficient.

Textus XLI

At vero annorum numerus, quem interstitia illa reddunt quae inter vitae moderatorem et interfectorem interiiciuntur, non simpliciter sane neque ut se obtulerit accipiendus est sicut plurimi tradiderunt ex ascensionis temporibus semper uniuscuiusque partis, nisi tunc demum cum ipsa oriens coeli pars vitae gubernatorem adepta est aut quippiam proxime illi cooriens. Una vero ex omnibus ratio reliqua est iis qui naturae consentaneam considerationem instituunt videre, quot aequinoctialibus temporibus sequentis corporis aut irradiationis locus in praecedentem secundum ipsam genituram pervadat, eo quod aequinoctialia tempora aequaliter transeunt et finitorem et meridianum, ad quos locorum similitudines accipiuntur et valet unumquodque huiusmodi tempus una in Solis conversionem.

Quando igitur in ipso orientali finitore fuerit vitae moderator et praecedens locus, ascensionis tempora partium interiectarum usque ad occursationem convenit accipere. Tot enim temporibus aequinoctialibus interfector in vitae gubernatoris locum, hoc est