PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 332

Facsimile

〈III.3〉 Caput III[I]

Textus VII: Divisio praecipiendorum

His ita definitis, si quis ordinis sectandi gratia ea quae in genituris universim spectanda sunt dividat, inveniat sane inter ea quae natura comprehendi possunt quaedam ante genituram sita esse, cuiusmodi est de parentibus tractatio; quaedam vero et praecedere et sequi, ut cum de fratribus et sororibus solliciti sumus; quaedam circa ipsam genituram versari, quae varia sunt, neque uno capite comprehendi possunt, postremo vero quae eam sequuntur et haec multiplicem habent tractationem. Est vero inter ea quae circa genituram versantur, de masculino et foeminino partu, de geminis aut pluribus, de monstris et de iis qui antequam nutriantur extinguuntur; inter ea quae genituram sequuntur est de vitae spacio tractatio, haud quaquam illi connexa quae de his qui nutritionem non consequuntur instituitur. Deinde de forma, de morbis, et vitiis corporis, post de animi statu deque eius morbis. Deinceps de possessionibus, de dignitatibus, post haec vero de opificii genere, mox de coniugio, deque liberorum procreatione et de societate deque mutua benevolentia amicorum. Hinc de peregrinatione, ac postremo de mortis genere quae quidem tractatio, cum natura et potentia conveniat cum ea quae vitae de spacio agit, ordine tamen merito his omnibus subiicitur. Ac de unoquoque horum generum in capita enarrationem instituemus, ipsam indagationis institutionem cum nudis effectricibus viribus, ut diximus exponentes.

〈Commentarius〉

Quatuor proponit tractanda unum de praecedentibus nativitatem, et hoc habet unum caput, scilicet de parentibus, quod tamen dividitur in duo, scilicet in tractationem de patre et matre. Secundum de iis quae partim praecedunt nativitatem et partim sequuntur, et habet unum caput tantum, scilicet de fratribus et de sororibus, potest autem dividi in duo sicut praecedens. Tertium quod est de iis, quae contingunt circa nativitatem, et continet quatuor capita primum de sexu, secundum geminis, tertium de monstris, quartum de iis qui non nutriuntur. Quartum principale est de iis, quae contingunt post nativitatem, et continet per se tredecim capita, primum de vita, secundum de forma, tertium de morbis et vitiis corporis, quartum de qualitate animi, quintum de vitiis et morbis animi, sextum de divitiis, septimum de honoribus et dignitatibus, octavum de exercitatione seu arte, nonum de coniugio, decimum de liberis, undecimum de amicis et inimicis, duodecimum de peregrinatione, nam servi inter species amicorum numerantur, tertiumdecimum de morte, hoc debuit sequi caput primum de vita, sed quia mors est finis omnium, ponitur ultimo loco. Adiicitur post haec capitulum generale conveniens omnibus de triplici divisione temporum, ita ut sint in universum capita viginti, quae consideranda sunt in qualibet genitura.