PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 183

Facsimile

lissimum est carpentum seu solium, inde domus, post altitudo, inde trigonus, deinde finis in generalibus constitutionibus, in propriis autem finis trigonum praecedit, inde persona, ultimum est gaudium. Videndum est autem quid unumquodque horum possit, et non ut Haly, qui domum domui, exaltationem regno comparat, talibusque explicat vires dignitatum, ut tantundem scias postquam videris quae de his scribat, quantum antea. Mentem igitur adhibere decet, quoniam praestantissima haec est traditio, et a nobis longa observatione et subtili ratione inventa. Nec minus debemus Haly qui praeter id quod potuit praestitit, causam nobis praebuit inquirendae veritatis. Igitur carpentum est cum planeta quasi in omni suo gaudio et in omni sua dignitate est, nam natus tali significatore, apud suos et apud alienos diligitur, honoratur, omnia illi deferuntur, creduntur, vitam agit tranquillam, disponit omnia cum facilitate quadam, ut vere fortunatus dici mereatur. At in domo planeta cum fuerit eo disponente, vim habebit perpetuam, et sine strepitu sponte homines illi parebunt, vitam agunt tranquillam et quandam perpetuam efficaciam planetae illius ostendunt. Si sit Mercurius, studii et negociationis, si sit Venus, gratiae et leporis, si Iuppiter, probitatis et administrationis, si Sol, dignitatis et maiestatis, si Mars, audaciae et promptitudinis, fortitudinis, iracundiae, si Saturnus, morositatis, stabilitatis, astutiae, pertinaciae, solicitudinis si Luna, desiderii itinerum et aliena negocia tractandi. At si ad generales constitutiones referas, eandem videbis similitudinem. Nam si Saturnus in domibus fuerit suis et dominetur, erunt tempora generaliter frigida et sicca, cum frigiditate fixa et valida et si fuerit aestas, erunt tempora perpetuo temperata. Si Iuppiter, erit tempus serenum, iucundum, pulchrum, laetum, cum ventis moderatis et gratis et si Mars, tempus aridissimum et siccissimum, si Sol, tempus calidissimum cum paucis pluviis tamen. Si Venus, totum lene, suave, pluviosum, si Mercurius, totum varium, et inconstans, et mutabile, ut nunquam tribus diebus perpetuis in eodem tenore constet. Si Luna tempus nubilosum, pluviosum, inconstans et grave. Haec si quis dicat unde ex Ptolemaeo? Nam expositor non debet addere, nisi ea quae ex verbis authoris colliguntur quamobrem neque liber dignus est expositione, qui vel non totam artem plene attigerit, vel qui parti, de qua tractat, non plene satis fecerit. Respondeo Ptolemaeum hoc nos docuisse expresse in omnibus imitandam esse Solis actionem, is igitur cum in Leone est, maximos facit fervores atque aequaliter dominatur. At Leo Solis domus est, imo carpentum et solium, sed trigonorum ratio vix debet inter carpenti partes numerari, cum sit a domo pendens et altitudine, ideo Solis vis in Leone a domicilio procedit. Eadem ratione altitudo ipsa depraehenditur, nam altitudinis dignitas in privatis quidem genituris novas et non perpetuas adducit potestates, magisque inter exteros quam proprios, et inquietum vitae genus producit. Propterea neque tranquillitate, neque diurnitate, neque facilitate domui comparanda est altitudo. Sed quia nova et inusitata, ac quasi insperata affert commoda, illustrior apud plerosque habetur. Solent enim homines admirari magis insperata, licet infirmiora minoraque, solitis ac maioribus. Quis enim non magis miretur haereditatem quatuor millium coronatorum ab externo acceptam, quam quod filius succedat patri in triginta millibus? Atque ea ratio est quod multi altitudinem domui proposuerint. Quod si quis nobis obiiciat genituram nostram, neque carpentis, neque domibus, neque altitudinibus ullis penitus inniti, et tamen apud proprios atque exteros nomen et honorem ubique suscepisse? Respondemus, nullum esse maius huius praecepti exemplum quam hoc, nam sponte quidem neque apud nostros, neque alienos honorem suscepimus, neque suscepturi sumus, sed violentum quippiam propter illustrem stellam effusionis Aquarii, quam Ptolemaeus ex Saturni natura parum Iovis, alii vero Veneris et Mercu-