Expedita parte in commento praecedenti atque textu eorum, qui nutriuntur sed non vivunt, antea vero eorum qui neque vivunt, nec nutriuntur, in hoc praesenti textu, qui est tertiae partis principalis huius capitis initium, tractat de his qui vivunt et nutriuntur, sed tamen infeliciter nutriuntur, quales referunt historiae Romulum et Remum, et Oedipum, et alios infinitos, qui nunc deferuntur ad loca quae vocant hospitalia, olim incerti infantes feris devorandi exponebantur, quae verissima historia est. Abrogata fuit consuetudo tam impia propter Romulum et Remum (ut dixi expositos) a Romanis. Plures vero etiam sponte aegre vivunt. Hi omnes sunt quibus luminare est in angulo, et malefici corpus aut radii ante luminare, benefici autem post. Gratia exempli ascendat prima pars Arietis atque in ea Mars, Sol vero in secunda parte, Iuppiter vero in tertia parte Sagittarii, trigono respicit partem sequentem Solis, tunc talis infans patietur nascendo, sed tamen supervivet.
Textus XXVII
Ac rursus, si quidem maleficae supra configuratas in genitali constitutione benevolas stellas evehuntur, vivet in poenam et subiectionem, si contra hae extollantur supra illas, expositum aliis parentibus subiicietur. Ac si beneficorum quispiam vel cooritur vel applicat Lunae, maleficorum vero occidit aliquis ab ipsis parentibus in libertatem redditum, filiorum loco enutrietur.
〈Commentarius〉
Nunc proponit, qui nam bene tractabuntur, et qui male habet autem duplicem sensum. Primus est, quod postquam si debet nutriri, oportet ut benefica extollatur, seu sit posterior malefica, vel quod eadem malefica sit potentior eadem benefica, quia in dignitatibus suis et ita benefica potentior, quia malefica sit in dignitatibus beneficae et hic est primus sensus. Secundus est quod alia malefica sit potentior, vel debilior reliqua benefica, quae non est cum luminari et hoc etiam consonat, sed ex his colligitur. Tertius sensus verior quod utraque benefica, utrique maleficae comparetur secundum quatuor modos elevationis iam dictos. Et si vincant beneficae recipietur ab aliis pro filio et enutrietur, tamen erit servus. Si vero maleficae nutrietur in poenam et servitutem non pro filio, sed ut catuli proiecti. Et hic mos antiquis erat notissimus, nunc propter legem Christianam omnia quoquomodo mitiora facta sunt, ideo interpretanda sunt haec iuxta proportionem eorum, qui ab hospitalibus educandi sumuntur. Si igitur inquit ex istis, qui pro filiis nutriuntur malefica occidat et benefica oriatur, vel Luna illi applicet, tunc educabitur vere pro filio, vel filia instructus disciplinis et bene vestitus et ego memini me vidisse quendam sumptum ab hospitali educandum, qui crevit et factus est haeres domini in magnam haereditatem, et dum ego essem puer vidi illum divitem equitantem superbe per urbem nostram. Alium scio qui educatur uxore decipiente maritum, vel etiam marito conscio et decipiente consanguineos in maximam haereditatem, cum sit filius pauperculae mulieris et miserae.
Textus XXVIII
Eodem modo in plurimum genituris utendum est. Si quidem ad occasum devolvitur quodpiam eorum quae duobus pluribusve modis configurantur astrorum, semivivum est et mutilum et carnis veluti frustum id quod producitur; ac si supra illud evehuntur maleficae nutriri non poterit et diuturnum non erit ob id quod procreatum est.
〈Commentarius〉