planetas esse humidiores quantitate luminis, non qualitate. Purum enim lumen atque abundans humidum est secundum substantiam, et tale masculorum auctor est et efficax est enim hoc principium vitae, masculi vero non minus abundant vitae principiis foeminis, imo magis occidentales autem humidiores in comparatione ad calorem qui minor est, ideoque foeminei et debiles.
Stationes |
|||||
G. |
Gr. |
G. |
Gr. |
||
♄ |
a ☉ |
104 |
110 |
109 |
115 |
♃ |
a ☉ |
113 |
118 |
113 |
118 |
♂ |
a ☉ |
105 |
110 |
104 |
109 |
♀ |
a ☉ |
22 |
30 |
28 |
30 |
☿ |
a ☉ |
15 |
18 |
19 |
21 |
Prima |
Secunda |
||||
Praeterea cum dicat planetas in prima statione esse calidiores, ignotus explanator addit etiam humidiores, in secunda sicciores. Et sane prima validior est, et melior secunda atque temperatior. Sunt autem in distantia a Sole pene, ut in tabula vides. Variantur autem satis ob propinquitatem apogeorum et perigeorum, sed tamen eandem vim retinent iuxta propinquitatem, nam initium retrogradationis est pro statione prima, ut etiam finis directionis. Et finis retrogradationis et principium directionis pro secunda et miscetur stationis significatum cum initio aut fine retrogradationis aut directionis, et variantur etiam hae distantiae iuxta, alias causas, licet non multum. Sed in planetis tardioribus ut Iove et magis Saturno, maius est spatium stationis et etiam tempus, sed in planetis inferioribus stationes se habent contrario modo superioribus. Cum enim in utrisque statio prima sit cum planeta incipit retrogradari, secunda cum desinit in superioribus statio prima contingit, cum sunt orientales a Sole. Secunda cum occidentales, in inferioribus aut prima cum occidentales, secunda cum orientales. Iuxta hoc igitur omnia clara sunt an vero inferius dum sunt Saturnus, Iuppiter, atque Mars sint debiliores, quod Haly censere videtur, quanquam non hoc dicat Ptolemaeus? Respondeo sic, sed non ob luminis paucitatem cum, ut dixi, plurimum habeant, nec quia a Sole impediantur, imo in ipsa oppositione a Sole magis illustrantur, sed quia naturali suo motui contrario modo versantur, ac quasi nono orbis legi repugnant. Siquidem quod fertur ex A in B consentit, cum eo motu in quo A fertur ante B praecedit enim A ipsum B in utroque igitur quod fertur ex B in A utrique motui contra ferri videtur. Cum itaque retrogradi sint debiles, in ipsa tamen cum Sole oppositionis parte, sunt potentes. In reliqua etiam parte retrocessus sunt potius a natura propria alieni quam debiles.
Reliquum est ut quaedam verba exponam, quasi dimidiata intellexit quadratam radiationem exquisitam, sed tunc Luna non est vere dimidia sui corporis parte illustrata, ideo dixit quasi. Primam stationem vocat cum planeta incipit retrocedere. Secundam, cum ex retrocessu incipit dirigi. Oriri in nocte incipiunt, cum in Solis sunt opposito. Ante enim dum essent iuxta primam stationem oriebantur de nocte, itaque ortum hic vocat communem, cum stella, occidente Sole, in oriente est, id est, quandiu post stationem primam adhuc stella exoritur de nocte, donec exoriatur ad unguem, occidente Sole, calefacit magis quam humectet. Manifestum est igitur ex hoc quod cum status stellae in quator modos dividat, orientalem proprie dici a primo exortu usque ad stationem primam, non usque ad oppositionem, et occidentalem a secunda statione ad occultationem